|
«Iam, dulcis amica, venito,
quam sicut cor meum diligo,
intra in cubiculum meum
ornamentis cunctis onustum.
ibi sunt sedilia strata
atque velis domus ornata,
floresque in domo sparguntur
herbaeque fragrantes miscentur.
est ibi mensa apposita
universis cibis onusta;
ibi clarum vinum abundat
et quidquid te, cara, delectat.
ibi sonant dulces symphoniae,
inflantur et altius tibiae;
ibi puer et docta puella
pangunt tibi carmina bella.
hic cum plectro cytharam tangit,
illa melos cum lyra pangit;
portantque ministri pateras
pigmentatis poculis plenas.
non me iuvat tantum convivium
quantum post dulce colloquium,
nec rerum tantarum ubertas
ut dilecta familiaritas.
iam nunc veni, soror electa
et prae cunctis mihi dilecta,
lux meae clara pupillae
parsque maior animae meae.»
«ego fui sola in
silva
et dilexi loca secreta;
frequenter effugi tumultum
et vitavi populum multum.»
«iam nix glaciesque liquescit,
folium et herba virescit;
philomela iam cantat in alto:
ardet amor cordis in antro.
carissima, noli
tardare;
studeamus nos nunc amare!
sine te non potero vivere;
iam decet amorem perficere.
quid iuvat differre, electa,
quae sunt tamen post facienda?
fac cito quod eris factura,
in me non est aliqua mora.»
|