Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Anonymous
Carmina Cantabrigiensia

IntraText CT - Text

  • De falso propheta.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

De falso propheta.

 

Heriger, urbis
Maguntiensis
antistes, quendam
vidit prophetam

 

qui ad infernum
se dixit raptum.


inde cum multas
referret causas,
subiunxit totum

 

esse infernum
accinctum densis
undique silvis.


Heriger illi
ridens respondit:

 

«meum subulcum
illuc ad pastum
volo cum macris
mittere porcis


vir ait falsus:

 

«fui translatus
in templum caeli
Christumque vidi
laetum sedentem
et comedentem.


 

Ioannes baptista
erat pincerna
atque praeclari
pocula vini
porrexit cunctis

 

vocatis sanctis


. . . . . . . . . . . . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . . .

 

. . . . . . . . . . . . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . . .


Heriger ait:
«prudenter egit
Christus Ioannem

 

ponens pincernam,
quoniam vinum
non bibit umquam.


mendax probaris,
cum Petrus dicis

 

illic magistrum
esse cocorum,
et quia summi
ianitor caeli.


honore quali

 

te Deus caeli
habuit ibi?
ubi sedisti?
volo, ut narres,
quid manducasses


 

respondit homo:
«angulo uno
partem pulmonis
furabar cocis:
hoc manducavi

 

atque recessi


Heriger illum
iussit ad palum
loris ligari
scopisque caedi,

 

sermone duro
hunc arguendo:


«si te ad suum
invitet pastum
Christus, ut secum

 

capias cibum
cave, ne furtum
facias <tetrum>.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License