Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Anonymous
Carmina Cantabrigiensia

IntraText CT - Text

  • Mendosa cantilena.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Mendosa cantilena.

 

Mendosam quam cantilenam ago,
puerulis commendatam dabo,
quo modulos per mendaces risum
auditoribus ingentem ferant.

a.

 

liberalis et decora
cuidam regi erat nata,
quam sub lege huius modi
procis opponit quaerendam:

b.
«si quis mentiendi gnarus

 

usque adeo instet fallendo,
dum Caesaris ore fallax
praedicatur, is ducat filiam

a.
quo audito Suevus
nil moratus inquit:

 

«raptis armis ego
dum venatum solus irem,
lepusculus inter feras
telo tactus occumbebat.
mox effusis intestinis

 

caput avulsum cum cute caedo.

b.
cumque caesum manu
levaretur caput,
laesa aure effunduntur
mellis modii centeni,

 

sociaque auris tacta
totidem pisarum fudit.
quibus intra pellem strictis,
lepus ipse dum secatur,
crepidine summae caudae

 

cartam regiam latentem cepi,


quae servum te firmat esse meum.»
«mentitur», clamat rexcarta et tu!»

sic rege deluso Suevus falsa
gener regius est arte factus.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License