1.
Cum studia saecularium litterarum magno desiderio fervere cognoscerem, ita ut
multa pars hominum per ipsa se mundi prudentiam crederet adipisci, gravissimo
sum, fateor, dolore permotus ut Scripturis divinis magistri publici deessent,
cum mundani auctores celeberrima procul dubio traditione pollerent. nisus sum
cum beatissimo Agapito papa urbis Romae ut, sicut apud Alexandriam multo
tempore fuisse traditur institutum, nunc etiam in Nisibi civitate Syrorum
Hebreis sedulo fertur exponi, collatis expensis in urbe Romana professos
doctores scholae potius acciperent Christianae, unde et anima susciperet aeternam
salutem et casto atque purissimo eloquio fidelium lingua comeretur.
Sed cum per bella ferventia et
turbulenta nimis in Italico regno certamina desiderium meum nullatenus
valuisset impleri, quoniam non habet locum res pacis temporibus inquietis, ad
hoc divina caritate probor esse compulsus, ut ad vicem magistri introductorios
vobis libros istos Domino praestante conficerem; per quos, sicut aestimo, et
Scripturarum divinarum series et saecularium litterarum compendiosa notitia
Domini munere panderetur - minus fortasse disertos, quoniam in eis non
affectata eloquentia sed relatio necessaria reperitur; utilitas vero inesse
magna cognoscitur, quando per eos discitur unde et salus animae et saecularis
eruditio provenire monstratur. in quibus non propriam doctrinam sed priscorum
dicta commendo, quae posteris laudare fas est et praedicare gloriosum, quoniam
quicquid de priscis sub laude Domini dicitur, odiosa iactantia non putatur. huc
accedit quod magistrum gravem pateris, si frequenter interroges; ad istos autem
quotiens redire volueris, nulla asperitate morderis.
2.
Quapropter, dilectissimi fratres, indubitanter ascendamus ad divinam Scripturam
per expositiones probabiles Patrum velut per quandam scalam visionis Iacob, ut
eorum sensibus provecti ad contemplationem Domini efficaciter pervenire
mereamur. ista est enim fortasse scala Iacob, per quam angeli ascendunt atque
descendunt; cui Dominus innititur, lassis porrigens manum et fessos
ascendentium gressus sui contemplatione sustentans. quocirca, si placet, hunc
debemus lections ordinem custodire, ut primum tyrones Christi, postquam psalmos
didicerint, auctoritatem divinam in codicibus emendatis iugi exercitatione
meditentur, donec illis fiat Domino praestante notissima, ne vitia librariorum
impolitis mentibus inolescant; quia difficile potest erui, quod memoriae sinbus
radicatum constat infigi.
Felix quidem anima, quae tanti muneris secretum memoriae sinibus Domino
largiente condiderit; sed multo felicior qui vias intellegentiae vitali
indagatione cornoverit, eoque fit ut et humanas cogitationes a se navanter
expellat et divinis eloquiis salubriter occupetur. multos enim nos vidisse
retinemus, memoriae firmitate pollentes, de locis obscurissimis inquisitos
exemplis tantum auctoritatis divinae solvisse propositas quaestiones, quoniam
in alio libro clarius positum est, quod alibi dictum constat obscurius. testis
est Paulus apostolus, qui ex maxima parte in epistula quae scribitur ad Hebreos
Testamenti veteris scripturas novorum temporum perfectione dilucidat.
3.
Quapropter, carissimi fratres, postquam se milites Christi divina lectione
compleverint, et frequenti meditatione firmati cognoscere coeperint loca
librorum oportune nominata, tunc huius operis instituta quispiam fortasse non
inaniter transit, ubi quae legenda sunt his duobus libris aptissime suis locis
et breviter indicantur; eoque provenit ut studiosi cognoscant, a quibus Latinis
expositoribus singula quaeque declarata sunt. quod si aliquid in eisdem
neglegenter dictum reperit, tunc quibus lingua nota est a Graecis
explanatoribus quae sunt salubriter tractata perquirant, quatenus in schola
Christi neglegentiae tepore sublato vitalis agnitio flammatis mentibus
inquiratur.
4.
Ferunt itaque Scripturas divinas veteris novique Testamenti ab ipso principio
usque ad finem Graeco sermone declarasse Clementem Alexandrinum cognomento
Stromateum et Cyrillum eiusdem civitatis episcopum et Iohannem Chrysostomum,
Gregotium et Basilium, necnon et alios studiosissimos viros quos Graecia
facunda concelebrat. sed nos potius Latinos scriptores Domino iuvante sectamur,
ut quoniam Italis scribimus, Romanos quoque expositores commodissime indicasse
videamur. dulcius enim ab unoquoque suscipitur quod patrio sermone narratur,
unde fieri potest ut per magistros agatur antiquos quod impleri non potuit per
novellos.
Quapropter tractatores vobis doctissimos indicasse sufficiet, quando ad tales
misisse competens plenitudo probatur esse doctrinae; nam et vobis erit quoque
praestantius praesumpta nvitate non imbui sed priscorum fonte satiari. hinc
consequitur ut otiose doceam et sine culpabili praesumptione vos instruam; quod
genus doctrinae et nobis arbitror esse proficuum, sic alios imbuere ut insidias
calumniantium commodissime declinasse videamur.
5.
Habetis igitur in primo volumine antiqui saeculi magistros praesentes semperque
paratissimos, qui non vos doceant tam suis linguis quam vestris potius oculis.
moderamini ergo, studiosi fratres, sapienter desideria vestra, per ordinem quae
sunt legenda discentes, imitantes scilicet eos qui corpoream habere desiderant
sospitatem. nam qui sanari volunt, a medicis quaerunt quas escas primum, quas
secunda refectione percipiant, ne tenuissimas vires debilium membrorum oneret
potius quam reficiat confusa voracitas.
6.
In secundo vero libro de artibus ac disciplinis liberalium litterarum pauca
libanda sunt; ubi tamen minore periculo delinquitur, si quid salva fidei
stabilitate peccetur. quicquid autem in Scripturis divinis de talibus rebus
inventum fuerit, praecedenti notitia melius probatur intellegi. constat enim
quasi in origine spiritalis sapientiae rerum istarum indicia fuisse seminata,
quae postea doctores saecularium litterarum ad suas regulas prudentissime
transtulerunt; quod apto loco in expositione Psalterii fortasse probavimus.
7.
Quapropter Domino supplicantes, a quo venit omne quod expedit, legite precor
assidue, recurrite diligenter,; mater est enim intellegentiae frequens et
intenta meditatio. nec me praeterit eloquentissimum Cassianum in quinto
Collationum dixisse volumine quendam senem et simplicem de obscurissimo loco
Scripturae divinae fuisse requisitum, eumque oratione creberrima superno lumine
cognovisse, ut quod ante per humanos magistros non didicerat, subito divina
inspiratione completus quaerentibus res difficillimas explanasset. simile est
et illud sancti Augustini dictum, quod in libris de Doctrina Christiana
commemorat, quendam famulum barbarum litteris imperitum orationibus crebris ita
sibi traditum codicem subito legisse, quasi in schola fuerit longis
meditationibus eruditus. de qua re sic ipse subsequens dicit: licet haec
fuerint stupenda miracula, et omnia possibilia credentibus approbentur, non nos
tamen debere talia frequenter expetere sed in usu communis doctrinae satius
permanere, ne cum illa quae sunt supra nos audacter exquirimus, culpam
temptationis contra praeceptum Domini potius incurrere videamur, dicentis in
Deuteronomio: Non temptabis Dominum Deum tuum, et iterum in Evangelio ait:
Generatio mala et adultera signum quaerit, et cetera. quapropter oremus ut
nobis aperiantur illa quae clausa sunt, et ab studio legendi nullatenus
abscidamur; nam et David, cum esset in lege Domini iugiter occupatus, tamen
clamavit ad Dominum, dicens Da mihi intellectum, ut discam mandata tua. tale
est enim huius rei suavissimum donum, ut quanto plus accipitur, tanto amplius
expetatur.
8.
Sed quamvis omnis Scriptura divina superna luce esplendeat, et in ea Spiritus
sancti virtus evidenter irradiet, in Psalterio tamen et Prophetis et Epistulis
Apostolorum maximum studium laboris impendi, quoniam mihi visi sunt
profundiores abyssus commovere, et quasi arcem totius Scripturae divinae atque
altitudinem gloriosissimam continere. quos ego cunctos novem codices
auctoritatis divinae, ut senex potui, sub collatione priscorum codicum amicis
ante me legentibus sedula lectione transivi; ubi multum me laborasse Domino
iuvante profiteor, quatenus nec eloquentiae modificatae deessem nec libros
sacros temeraria praesumptione Iacerarem.
9.
Illud quoque credidimus commonendum, sanctum Hieronymum simplicium fratrum
consideratione pellectum in Prophetarum praefatione dixisse, propter eos qui
distinctiones non didicerant apud magistros saecularium litterarum colis et
commatibus translationem suam, sicut hodie legitur, distinxisse. quod nos
quoque tanti viri auctoritate commoniti sequendum esse iudicavimus, ut cetera
distinctionibus ornentur. ista vero sufficiant simplicissimae lectioni, quae
supradictus vir, sicut dictum est, ad vicem distinctionum colis et commatibus
ordinavit, ne supra iudicium tanti viri vituperabili praesumptione venisse
videamur.
Reliquos vero codices, qui non sunt tali distinctione signati, notariis
diligenti tamen cura sollicitis relegendos atque emendandos reliqui; qui etsi
non potuerint in totum orthographiae minutias custodire, emendationem tamen
codicum antiquorum, ut opinor, adimplere modis omnibus festinabunt. habent enim
scientiam notarum suarum, quae ex maxima parte hanc peritiam tangere atque ammonere
noscuntur. sed ut error inolitus aliquatenus de medio tolleretur, factum est ut
in sequenti libro de orthographiae regulis perstrictim pro captu ingenii
nonnulla poneremus, ne praecipitanter emendantium impolita praesumptio posteris
carpenda traderetur. paravi quoque quantos potui priscos orthographos inverire,
per quos etsi non omnino correcti tamen ex magna parte meliorati esse
videantur. orthographia siquidem apud Graecos plerumque sine ambiguitate
probatur expressa; inter Latinos vero sub ardua difficultate relicta
monstratur, unde etiam modo studium magnum lectoris inquirit.
10.
Instituti operis ordine celebrato, nunc tempus est ut veniamus ad religiosae
doctrinae saluberrimum decus, devotarum lumen animarum, caeleste donum et
gaudium sine fine mansurum. quod, ut ego arbitror, duobus libris qui sequuntur
est breviter intimatum.
|