1.
Grammatica a litteris nomen accepit, sicut vocabuli ipsius derivatus sonus
ostendit. quas primus omnum Cadmus sedecim tantum legitur invenisse, eas
Graecis studiosissimis tradens; reliquas ipsi vivacitate animi suppleverunt. de
quarum positionibus atque virtutibus graece Helenus, latine Priscianus
suptiliter tractaverunt. grammatica vero est peritia pulchre loquendi ex poetis
illustribus auctoribusque collecta; officium eius est sine vitio dictionem
prosalem metricamque componere; finis vero elimatae locutionis vel scripturae
inculpabili placere peritia. sed quamvis auctores temporum superiorum de arte
grammatica ordine diverso tractaverint, suisque saeculis honoris decus
habuerint, ut Palemon, Phocas, Probus et Censorinus, nobis tamen placet in
medium Donatum deducere, qui et pueris specialiter aptus et tyronibus probatur
accommodus; cuius gemina commenta reliquimus, ut, supra quod ipse planus est,
fiat clarior dupliciter explanatus. sed et sanctum Augustinum propter
simplicitatem fratrum breviter instruendam aliqua de eodem titulo scripsisse
repperimus; quae vobis lectitanda reliquimus, ne quid rudibus deesse videatur,
qui ad tantae scientiae culmina praeparantur.
2.
Donatus igitur in secunda parte ita disceptat:
de voce articulata
de littera
de syllaba
de pedibus
de accentibus
de posituris sive distinctionibus
et iterum de partibus orationis viii
de schematibus
de etymologiis
de orthographia.
vox
articulata est aer percussus sensibilis auditu, quantum in ipso est. littera
est pars minima vocis articulatae. syllaba est comprehensio litterarum,
vel unius vocalis enuntiatio, temporum capax. pes est syllabarum et
temporum certa dinumeratio. accentus est vitio carens vocis artificiosa
pronuntiatio. positura sive distinctio est moderatae pronuntiationis
aperta repausatio. partes autem orationis sunt octo: nomen pronomen
verbum adverbium participium coniunctio praepositio interiectio. nomen est pars
orationis cum casu, corpus aut rem proprie communiterve significans: proprie,
ut Roma Tiberis, communiter ut urbs flumen. pronomen est pars orationis quae
pro nomine posita tantundem paene significat personamque interdum recipit.
verbum est pars orationis cum tempore et persona sine casu. adverbium est pars
orationis quae adiecta verbo significationem eius explanat atque implet, ut iam
faciam vel non faciam. participium est pars orationis dicta quod partem capiat
nominis, partem verbi; recipit enim a nomine genera et casus, a verbo tempora
et significationes, ab utroque numeros et figuras. coniunctio est pars
orationis adnectens ordinansque sententiam. praepositio est pars orationis quae
praeposita aliis partibus orationis significationem eius aut mutat aut complet
aut minuit. interiectio est pars orationis significans mentis affectum voce
incondita. schemata sunt transformationes sermonum vel sententiarum,
ornatus causa polita, quae ab artigrapho nomine Sacerdote collecta fiunt numero
nonaginta et octo; ita tamen ut quae a Donato inter vitia posita sunt, in ipso
numero collecta claudantur. quod et mihi quoque durum videtur, vitia dicere,
quae auctorum exemplis et maxime legis divinae auctoritate firmantur. haec
grammaticis oratoribusque communia sunt, quae tamen in utraque parte
probabiliter reperiuntur aptata. addendum est etiam de etymologiis et
orthographia, de quibus nonnullos scripsisse certissimum est. etymologia
vero est aut vera aut verisimilis demonstratio, declarans ex qua origine verba
descendant. orthographia est rectitudo scribendi nullo errore vitiata,
quae manum componit et linguam.
3.
Haec breviter de definitionibus tantummodo dicta sufficiant. ceterum qui ea
voluerit latius pleniusque cognoscere, cum praefatione sua codicem legat, quem
de grammatica feci arte conscribi, quatenus diligens lector invenire possit,
quod illi proposito deputatum esse cognoscit.
|