1.
Nunc ad artis rethoricae divisiones definitionesque veniamus; quae sicut
extensa atque copiosa est, ita <a> multis et claris scriptoribus tractata
dilatatur. rethorica dicitur apo tou rhtoreuein, id est copia
deductae locutionis, influere. ars autem rethorica est, sicut magistri tradunt
saecularium litterarum, bene dicendi scientia in civilibus quaestionibus.
orator igitur est vir bonus dicendi peritus, ut dictum est, in civilibus
quaestionbus. oratoris autem officium est apposite dicere ad persuadendum;
finis persuadere dictione, quatenus rerum et personarum condicio videtur
ammittere, in civilibus quaestionbus. unde nunc aliqua breviter assumemus, ut
nonnullis partibus indicatis paene totius artis ipsius summam virtutemque
intellegere debeamus. civiles quaestiones sunt, secundum Fortunatianum,
artigraphum novellum, «quae in communem animi conceptionem possunt cadere, id
est quas unusquisque potest intellegere, cum de aequo quaeritur et bono.»
2.
Partes igitur rethoricae sunt v:
inventio
dispositio
elocutio
memoria
pronuntiatio.
inventio est excogitatio rerum verarum aut verisimilium, quae causam
probabilem reddunt. dispositio est rerum inventarum in ordinem pulchra
distributio. elocutio est idoneorum verborum ad inventionem accommodata
perceptio. memoria est rerum et verborum animi firma perceptio. pronuntiatio
est ex rerum et verborum dignitate vocis et corporis decora moderatio.
3.
Genera causarum rethoricae sunt tria principalia:
demonstrativum
in laude
in vituperatione
deliberativum
in suasione et dissuasione
iudiciale
in accusatione et defensione
in praemii acceptione et
negatione
demonstrativum genus est cum aliquid demonstramus, in quo est laus et
vituperatio. deliberativum genus est in quo est suasio et dissuasio. iudiciale
genus est in quo est accusatio et defensio, vel praemii petitio et negatio.
4.
Status vero dicitur ea res in qua causa consistit; fit autem ex intentione et
depulsione. status causarum aut rationales sunt aut legales. rationales
secundum generales quaestiones sunt iiii:
coniectura
finis
qualitas
iuridicialis
absoluta
assumptiva
concessio
purgatio
deprecatio
remotio
criminis
relatio
criminis
comparatio
negotialis
translatio.
sed, quemadmodum ipse se Cicero emendans in libris de Oratore dicit, translatio
inter legales accipi debet status, nam et Fortunatianus ait: Nos «translationem
tantummodo legalem accipimus. cur ita quoniam nulla translatio, id est, per
scriptio, potest esse sine lege.» legales sunt <v>:
scriptum et voluntas
leges contrariae
ambiguitas
collectio sive ratiocinatio
definitio legalis.
5.
Coniecturalis status est cum factum, quod ab alio obicitur, ab
adversario pernegatur. definitivus status est cum id, quod obicitur, non
hoc esse contendimus, sed quid illud sit adhibitis definitionibus approbamus. qualitas
est cum qualis res sit quaeritur; et quia de vi et genere negotii controversia
est, constitutio generalis vocatur. cum causa ex eo pendet, quod non aut is
agere videtur quem oportet, (aut non cum eo quicum oportet,) aut non apud quos,
quo tempore, qua lege, quo crimine, qua poena oporteat, translativa dicitur
constitutio, quod actio translationis et commutationis indigere videtur. iuridicialis
est in qua aequi et recti natura et praemii aut poenae ratio quaeritur. negotialis
est in qua quid iuris ex civili more et aequitate sit consideratur. <absoluta
est quae ipsa in se continet iuris et iniuriae quaestionem.> assumptiva
est quae ipsa ex se nihil dat firmi ad recusationem, foris autem aliquid
defensionis assumit. concessio est cum reus non id quod factum est
defendit, sed ut ignoscatur postulat; quod nos ad paenitentes probavimus
pertinere. remotio criminis est cum id crimen, quod infertur, ab se et
ab sua culpa, vi et potestate in alium reus demovere conatur. relatio
criminis est cum ideo iure factum dicitur, quod aliquis ante iniuria
lacessitus sit. comparatio est cum aliud aliquod alterius factum
honestum aut utile contenditur, quod ut fieret, illud quod arguitur dicitur
esse commissum. purgatio est cum factum quidem conceditur, sed culpa
removetur; haec partes habet tres, imprudentiam, casum, necessitatem. deprecatio
est cum et peccasse et consulto peccasse reus confitetur, et tamen ut
ignoscatur postulat, quod genus perraro potest accidere.
6.
Scriptum et voluntas est, quando verba ipsa videntur cum sententia
scriptoris dissidere. legis contrariae status est, quando inter se duae
leges aut plures discrepare noscuntur. ambiguitas est, cum id quod
scriptum est duas aut plures res significare videtur. collectio est,
quae ratiocinatio nuncupatur, quando ex eo quod scriptum est aliud quoque quod
non scriptum est invenitur. definitio legalis est, cum vis verbi quasi
in definitiva constitutione in qua posita sit quaeritur. status ergo tam
rationales quam legales a quibusdam certius xviii connumerati sunt. ceterum
secundum Rethoricos Tullii xviiii reperiuntur, propterea quia translationem
inter rationales principaliter affixit status; unde se ipse etiam Cicero, sicut
superius dictum est, reprehendens translarionem legalibus statubus applicavit.
7.
Omnis controversia, sicut ait Cicero, aut simplex est aut iuncta; et si iuncta
erit, considerandum est utrum ex pluribus quaestionibus iuncta sit, an ex
aliqua comparatione. simplex est quae absolutam continet unam quaestionem, hoc
modo: «Corinthiis bellum indicamus an non?» iuncta est ex pluribus
quaestionibus, in qua plura quaeruntur, hoc pacto: utrum Carthago diruatur, an
Carthaginensibus reddatur, an eo colonia deducatur. ex comparatione utrum
potius aut quid potissimum quaeritur, ad hunc modum: utrum exercitus in
Macedoniam contra Philippum mittatur, qui sociis sit auxilio, an teneatur in
Italia, ut quam maximae contra Hannibalem copiae sint.
8.
Genera causarum sunt quinque:
honestum
admirabile
humile
anceps
obscurum.
honestum causae genus est, cui statim sine oratione nostra favet
auditoris animus. admirabile, a quo est alienatus aminus eorum qui
audituri sunt. humile est quod negleditur ab auditore, et non magnopere
attendendum videtur. anceps est in quo aut iudicatio dubia est, aut
causa et honestatis et turpitudinis particeps, ut benevolentiam pariat et
offensionem. obscurum in quo aut tardi auditores sunt, aut
difficilioribus ad cognoscendum negotiis causa cernitur implicata.
9.
Partes orationis rethoricae sunt vi:
exordium
narratio
partitio
confirmatio
reprehensio
conclusio.
exordium est oratio animum auditoris idonee comparans ad reliquam
dictionem. narratio est rerum gestarum aut ut gestarum expositio. partitio
est quae, si recte habita fuerit, illustrem et perspicuam totam efficit
orationem. confirmatio est per quam argumentando nostrae causae fidem et
auctoritatem et firmamentum adiungit oratio. reprehensio est per quam
argumentando adversariorum confirmatio diluitur aut elevatur. conclusio
est exitus et determinatio totius orationis, ubi interdum et epilogorum
allegatio flebilis adhibetur.
10.
Haec licet Cicero, Latinae eloquentiae lumen eximium, per varia volumina
copiose nimis et diligenter effuderit, et in Arte Rethorica duobus libris
videatur amplexus, quorum commenta a Mario Victorino composita <in>
bibliotheca mea vobis reliquisse cognoscor: Quintilianus tamen, doctor
egregius, qui post fluvios Tullianos singulariter valuit implere quae docuit,
virum bonum dicendi peritum a prima aetate suscipiens, per cunctas artes ac
disciplinas nobilium litterarum erudiendum esse monstravit, quem merito ad
defendendum totius civitatis vota requirerent. libros autem duos Ciceronis de
Arte Rethorica et Quintiliani duodecim Institutionum iudicavimus esse iungendos,
ut nec codicis excresceret magnitudo et utrique, dum necessarii fuerint, parati
semper occurrant. Fortunatianum vero, doctorem novellum, qui tribus voluminibus de hac re
subtiliter minuteque tractavit, in pugillari codice apte forsitan
congruenterque redegimus, ut et fastidium lectori tollat et quae sunt
necessaria competenter insinuet. hunc legat qui brevitatis amator est; nam cum
opus suum in multos libros non tetenderit, plurima tamen acutissima
ratiocinatione disseruit. quos codices cum praefatione sua in uno corpore
reperieris esse collectos.
11.
Rethorica argumentatio ita tractatur:
aut per inductionem, cuius membra sunt haec:
propositio
illatio quae et assumptio dicitur
conclusio
aut per ratiocinationem
per enthymema
qui est imperfectus syllogismus
atque rethoricus, qui, sicut
Fortunatianus dicit, quinque
generibus explicatur:
convincibili
ostentabili
sententiali
exemplabili
collectivo
per epichirema vero,
qui est rethoricus et
latior syllogismus, qui fit
aut
tripertitus
aut
quadripertitus
aut
quinquepertitus.
argumentatio dicta est quasi argutae mentis oratio; argumentatio est
enim oratio ipsa, qua inventum probabile exsequimur argumentum. inductio
est oratio quae rebus non dubiis captat assensionem eius cum quo instituta est,
sive inter philosophos sive inter rethores sive inter sermocinantes. propositio
inductionis est quae similitudines concedendae rei necessario unius inducit aut
plurium. illatio inductionis est, quae et assumptio dicitur, quae rem de
qua contenditur, et cuius causa similitudines habitae sunt, introducit. conclusio
inductionis est quae aut concessionem iliationis confirmat, aut quid ex ea
conficiatur ostendit.
12.
Ratiocinatio est oratio, qua id de quo est quaestio comprobamus. enthymema
igitur est quod Latine interpretatur mentis conceptio, quam imperfectum
syllogismum solent artigraphi nuncupare. nam in duabus partibus haec argumenti
forma consistit, quando id quod ad fidem pertinet faciendam utitur,
syllogismorum lege praeterita, ut est illud:. «Si tempestas vitanda est, non
est igitur navigandum.» ex sola enim propositione (et conclusione) constat esse
perfectum, unde magis oratoribus quam dialecticis convenire iudicatum esy. de
diaIecticis autem syllogismis suo loco dicemus.
13.
Convincibile est quod evidenti ratione convincit, sicut fecit Cicero pro
Milone: «Eius igitur mortis sedetis ultores, cuius vitam si putetis per vos
restitui posse, nolitis. ostentabile est quod certa rei demonstratione
constringit, sicut Cicero in Catilinam: «Hic tamen vivit. Vivit? immo etiam in
senatum venit». sententiale est quod sententia generalis adicit, ut apud
Terentium: «Obsequium amicos, veritas odium parit.» exemplabile est quod
alicuius exempli comparatione eventum simile comminatur, sicut Cicero in
Philippicis. «Te miror, Antoni, quorum exempla imitaris, eorum exitus non
pertimescere.» collectivum est <cum> in unum quae argumentata sunt
colliguntur, sicut ait Cicero pro Milone: «Quem igitur cum gratia noluit, hunc
voluit cum aliquorum querella, quem iure, quem loco, quem tempore non est
ausus, hunc iniuria, alieno tempore, cum periculo capitis non dubitavit
occidere?»
14.
Praeterea secundum Victorinum enthymematis est altera definitio. ex sola propositione,
sicut iam dictum est, ita constat enthymema ut est illud: «Si tempestas vitanda
est, non est navigatio requirenda.» ex sola assumptione, ut est illud: «Sunt
autem qui mundum dicant sine divina amministratione discurrere., ex sola
conclusione, ut est illud: «Vera est igitur divina sententia.» ex propositione
et assumptione, ut est illud: «Si inimicus est, occidit; inimicus autem est»,
et quia illi deest conclusio, enthymema vocatur.
15.
Sequitur epichirema. epichirema est, quod superius diximus, descendens
de ratiocinatione iatior esecutio rethorici syllogismi, latitudine distans et
productione sermonis a dialecticis syllogismis, propter quod rethoribus datur. tripertitus
epichirematicus syllogismus est qui constat membris tribus, id est,
propositione, assumptione, conclusione. quadripertitus est qui constat
ex membris quattuor, propositione, assumptione et una propositionis sive
assumptionis conuncta probatione, et conclusione. quinquepertitus est
itaque qui constat ex membris quinque, id est, propositione et eius probatione,
assumptione eiusque probatione et conclusione. hunc Cicero ita facit in Arte
Rethorica: «Si deliberatio et demonstratio genera sunt causarum, non possunt
recte partes alicuius generis causae putari; eadem enim res alii genus, alii
pars esse potest, eidem genus et pars non potest» vel cetera, quousque
syllogismi huius membra claudantur. sed videro quantum aliis partibus lector
suum exercere possit ingenium.
16.
Memoratus autem Fortunatianus in tertio libro meminit de oratoris memoria, de
pronuntiatione et voce; unde tamen monachus cum aliqua utilitate discedit,
quando ad suas partes non improbe videtur attrahere, quod illi ad exercendas
controversias utiliter aptaverunt. memoriam siquidem lectionis divinae
recognita cautela servabit, cum in supradicto libro eius vim qualitatemque
cognoverit; artem vero pronuntiationis in divinae legi effatione concipiet;
vocis autem diligentiam in psalmodiae cantatione custodit. sic instructus in
opere sancto redditur, quamvis aliquantulum libris saecularibus occupetur.
|