1.
Nunc ad logicam, quae et dialectica dicitur, sequenti ordine veniamus. quam
quidam disciplinam, quidam artem appellare maluerunt, dicentes, quando
apodicticis, id est veris disputationibus aliquid disserit, disciplina debeat
nuncupari; quando autem quid verisimile atque opinabile tractat, nomen artis
accipiat. ita utrumque vocabulum argumentationis suae qualitate promeretur. nam
et pater Augustinus, hac credo ratione commonitus, grammaticam atque rethoricam
disciplinae nomine vocitavit, Varronem secutus; Felix etiam Capella operi suo
de Septem Disciplinis titulum dedit. disciplina enim dicta est, quia discitur
plena; quae merito tali nomine nuncupatur, quoniam incommutabils illis semper
regula veritatis obsequitur.
Dialecticam primi philosophi in suis quidem dictionibus habuerunt, non tamen ad
artis redigere peritiam. post quos Aristoteles, ut fuit disciplinarum omnium
diligens explanator, ad quasdam regulas doctrinae huius argumenta perduxit,
quae prius sub certis praeceptionibus non fuerunt. is libros faciens exquisitos
Graecorum scholam multiplici laude decoravit; quem nostri non perferentes
diutius alienum, translatum expositumque Romanae eloquentiae contulerunt.
2.
Dialecticam vero et rethoricam Varro in novem Disciplinarum libris tali
similitudine definivit: «Dialectica et rethorica est quod in manu hominis
pugnus astrictus et palma distensa,» <illa brevi oratione argumenta
concludens, ista facundiae campos copioso sermone discurrens,> illi verba
contrahens, ista distendens. dialectica siquidem ad disserendas res acutior,
rethorica ad illa quae nititur docenda facundior. illa ad scholas nonnunquam
venit, ista iugiter procedit in forum. illa requirit rarissimos studiosos, haec
frequenter et populos.
3.
Sed priusquam de syllogismis dicamus, ubi totius dialecticae utilitas et virtus
ostenditur, oportet de eius initiis quasi quibusdam elementis pauca disserere,
ut sicut est a maioribus distinctus ordo, ita et nostrae dispositionis currat
intentio. consuetudo itaque est doctoribus philosophiae, antequam ad Isagogem
veniant exponendam, divisionem philosophiae paucis attingere; quam nos quoque
servantes praesenti tempore non immerito credimus intimandam.
4.
Philosophia dividitur
in inspectivam
haec dividitur in
naturalem
doctrinalem
haec
dividitur in
Arithmeticam
Musicam
Geometriam
Astronomiam
divinam
et actualem
haec
dividitur in
moralem
dispensativam
civilem
5.
Philosophia est divinarum humanarumque rerum, in quantum homini possibile
est, probabilis scientia. aliter, philosophia est ars artium et disciplina
disciplinarum. rursus, philosophia est meditatio mortis: quod magis convenit
Christianis qui, saeculi ambitione calcata, conversatione disciplinabili
similitudine futurae patriae vivunt, sicut dicit Apostolus: In carne enim
ambulantes, non secundum carnem militamus, et alibi Conversatio nostra in
caelis est.
6.
Inspectiva dicitur, qua supergressi visibilia de divinis aliquid et caelestibus
contemplamur, eaque mente solummodo contuemur, quoniam corporeum
supergrediuntur aspectum. naturalis dicitur, ubi unuscuiusque rei natura
discutitur, qua nihil generatur invita, sed unumquodque his usibus deputatur, in
quibus a Creatore definitum est, nisi forte cum voluntate Dei aliquod miraculum
provenire monstretur. doctrinalis dicitur scientia quae abstractam
considerat quantitatem. abstracta enim quantitas dicitur, quam intellectu a
materia separantes vel ab aliis accidentibus, ut est par, impar vel alia
huiuscemodi, in sola ratiocinatione tractamus. divinalis dicitur, quando
aut ineffabilem naturam Dei aut spiritales creaturas ex aliqua parte
profundissima qualitate disserimus. arithmetica est disciplina quantitatis
numerabilis secundum se. musica est disciplina quae de numeris loquitur,
qui ad aliquid sunt his qui inveniuntur in sonis. geometrica est
disciplina magnitudinis immobilis et formarum. astronomia est disciplina
cursus caelestium siderum, quae figuras contemplatur omnes et habitudines
stellarum circa se et circa terram indagabili ratione percurrit.
7.
Actualis dicitur, quae res praepositas operationibus suis explicare
contendit. moralis dicitur, per quam mos vivendi honestus appetitur, et
instituta ad virtutem tendentia praeparantur. dispensativa dicitur
domesticarum rerum sapienter ordo dispositus. civilis dicitur, per quam
totius civitatis administratur utilitas.
8.
Philosophiae divisionibus definitionibusque tractatis, in quibus generaliter
omnia continentur, nunc ad Porphyrii librum qui Isagoges scribitur accedamus. Isagoges Porphyrii
tractat de partibus quinque:
de genere,
de specie,
de differentia,
de proprio,
de accidenti.
genus est ad species pertinens, quod <de> differentibus specie in
eo quod quid sit praedicatur, ut animal; per singulas enim species, id est
hominis, bovis, equi et ceterorum, genus animal praedicatur atque significatur.
species est, quod de pluribus et differentibus numero in eo quod quid
sit praedicatur; nam de Socrate, Platone <et> Cicerone homo praedicatur. differentia
est, quod de pluribus et differentibus specie in eo quod quale sit praedicatur,
sicut rationale et mortale in eo quod quale sit de homine praedicatur. proprium
est, quod unaquaeque species vel persona certo additamento insignitur et ab
omni communione separatur, ut risibile de homine, hinnibile de equo. accidens
est, quod accedit et recedit praeter subiecti corruptionem, vel ea quae sic
accedunt ut penitus non recedant. haec qui plenius nosse desiderat,
introductionem legat Porphyrii, qui licet ad utilitatem alieni operis se dicat
scribere, non tamen sine propria laude visus est talia dicta formasse.
9.
Sequuntur Aristotelis categoriae sive praedicamenta, quibus mirum in modum per
varias significantias omnis conclusus est sermo; quorum organa sive instrumenta
sunt tria. Organa vel instrumenta categoriarum sive praedicamentorum sunt tria:
aequivoca
univoca
denominativa.
aequivoca dicuntur quorum nomen solum commune est, secundum nomen vero
substantiae ratio diversa, ut animal homo et quod pingitur. univoca
dicuntur quorum et nomen commune est, et secundum nomen discrepare eadem
substantiae ratio non probatur, ut animal homo atque bos. denominativa,
id est derivativa, dicuntur quaecumque ab aliquo sola differentia casus
secundum nomen habent appellationem, ut a grammatica grammaticus et a
fortitudine fortis.
10.
Aristotelis categoriae vel praedicamenta sunt x:
substantia,
quantitas,
ad aliquid,
qualitas,
facere,
pati,
situs,
quando,
ubi,
habere.
substantia est, quae proprie et principaliter et maxime dicitur, quae
neque de subiecto praedicatur neque in subiecto est, ut aliqui homo vel aliqui
equus. secundae autem substantiae dicuntur in quibus speciebus illae, quae
principaliter substantae primo dictae sunt, insunt atque clauduntur, ut in
homine Cicero. quantitas aut discreta est, et habet partes ab alterutro
discretas nec communicantes secundum aliquem communem terminum, velut numerus
et sermo qui profertur; aut continua est, et habet partes quae secundum aliquem
communem terminum ad invicem conectuntur, velut linea, superficies, corpus,
locus, <motus,> tempus. ad aliquid vero sunt, quaecumque hoc ipsum, quod
sunt, aliorum esse dicuntur, velut maius, duplum, habitus, dispositio,
scientia, sensus, positio. qualitas est secundum quam aliqui quales dicimur, ut
bonus, malus. facere est ut secare vel urere, id est, aliquid operari. pati
est ut secari vel uri. situs est ut stat, sedet, iacet. quando
est <ut> hesterno vel cras. ubi est ut in Asia, in Europa, in
Libya. habere est ut calciatum vel armatum esse. hoc opus Aristotelis
intente legendum est, quando, sicut dictum est, quicquid homo loquitur inter
decem ista praedicamenta inevitabiliter invenitur. proficit etiam ad libros
intellegendos, qui sive rethoribus sive dialecticis applicantur.
11.
Sequitur liber Perihermemias, suptilissimus nimis et per varias formas
iterationesque cautissimus, de quo dictum est: « Aristoteles, quando
Perihermenias scriptitabat, calamum in mente tingebat.» In Perihermenias vero, id est de
interpretatione, supradictus philosophus de his tractat:
de nomine,
de verbo,
de oratione,
de enuntiatione,
de affirmatione,
de negatione,
de contradictione.
nomen est vox significativa secundum placitum sine tempore, cuius nulla
pars est significativa separata, ut Socrates. verbum est quod
consignificat tempus, cuius pars nihil extra significat, et est semper eorum
quae de altero dicuntur nota, ut cogitat, disputat. oratio est vox
significativa, cuius partium aliquid separatum significativum est, ut Socrates
disputat. enuntiativa oratio est vox significativa de eo quod est
aliquid vel non est, ut Socrates est, Socrates non est. affirmatio est
enuntiatio alicuius de aliquo, ut Socrates est. negatio est alicuius ab
aliquo, ut Socrates non est. contradictio est affirmationis et
negationis oppositio, ut Socrates disputat, Socrates non disputat. haec omnia
per librum supra memoratum minutissime divisa et subdivisa tractantur. quarum
rerum definitiones nos breviter intimasse sufficiat, quando in ipso competens
explanatio reperitur; maxime cum eum sex libris a Boethio, viro magnifico,
constat expositum, qui vobis inter alios codices est relictus.
12.
Nunc ad syllogisticas species formulasque veniamus, in quibus nobilium
philosophorum iugiter exercetur ingenium. formulae categoricorum, id est
praedicativorum, syllogismorum sunt iii:
in prima formula modi novem
in secunda formula modi quattuor
in tertia modi sex.
modi formulae primae sunt viiii.
primus modus est qui conducit, id est qui colligit, ex universalibus
dedicativis dedicativum universale directim, ut «Omne iustum honestum: omne
honestum bonum: omne igitur iustum bonum.»
secundus modus est qui conducit e universalibus dedicativa et abdicativa
abdicativum universale directim ut «Omne iustum honestum: nullum honestum
turpe: nullum igitur iustum turpe.»
tertius modus est qui conducit ex dedicativis particulari et universali
dedicativum particulare directim, <ut> «Quoddam iustum honestum: omne
honestum utile: quoddam igitur iustum utile.»
quartus modus est qui conducit ex particulari dedicativa et viversali
abdicativa abdicativum particulare directim, ut «Quoddam iustum honestum: nullum
honestum turpe: quoddam igitur iustum non est turpe.»
quintus modus est qui conducit ex universalibus dedicativis particulare
dedicativum per reflexionem, ut «Omne iustum honestum: omne honestum bonum:
quoddam igitur bonum iustum.»
sextus modus est qui conducit ex universali dedicativa et universali
abdicativa abdicativum universale per refiexionem, ut «Omne iustum honestum:
nullum honestum turpe: nullum igitur turpe iustum.»
septimus modus est qui conducit ex <dedicativis particulari et>
universali dedicativum particulare per reflexionem, ut «Quoddam iustum
honestum: omne honestum utile: quoddam igitur utile iustum.»
octavus modus est qui conducit ex universalibus abdicativa et dedicativa
particulare abdicativum per reflexionem, velut «Nullum turpe honestum: omne
honestum iustum: quoddam igitur iustum non est turpe.»
nonus modus est qui conducit ex universali abdicativa <et particulari
dedicativa> abdicativum particulare per refiexionem, velut «Nullum turpe
honestum: quoddam honestum iustum: quoddam igitur iustum non est turpe.»
modi formulae secundae quattuor.
primus modus est qui conducit ex universalibus dedicativa et abdicativa
abdicativum universale directim, velut «Omne iustum honestum: nullum turpe
honestum: nullum igitur turpe iustum.»
secundus modus est qui conducit ex universalibus abdicativa et
dedicativa abdicativum universale directim, velut «Nullum turpe honestum: omne
iustum honestum: nullum igitur turpe iustum.»
tertius modus est qui conducit ex particulari dedicativa et universali
abdicativa abdicativum particulare directim, velut «Quoddam iustum honestum:
nullum turpe honestum: quoddam igitur iustum non est turpe.»
quartus modus est qui conducit ex particulari abdicativa et universali
dedicativa abdicativum particulare directim, ut «Quoddam iustum non est turpe:
omne malum turpe: quoddam igitur iustum non est malum.»
modi formulae tertiae sex.
primus modus est qui conducit ex dedicativis universalibus dedicativum
particulare tam directim quam reflexim, ut «Omne iustum honestum: omne honestum
iustum: omne iustum bonum: quoddam igitur honestum bonum, vel quoddam bonum
honestum.»
secundus modus est qui conducit ex dedicativis particulari et universali
dedicativum particulare directim, ut «Quoddam iustum honestum: omne iustum
bonum: quoddam igitur honestum bonum.»
tertius modus est qui conducit e dedicativis universali et particulari
dedicativum particulare directim, ut «Omne iustum honestum: quoddam iustum
bonum: quoddam igitur honestum bonum.»
quartus modus est qui conducit ex universalibus dedicativa <et
abdicativa> abdicativum particulare directim, ut «Omne iustum honestum:
nullum iustum malum: quoddam igitur honestum non est malum.»
quintus modus est qui conducit ex dedicativa particulari et abdicativa
universali abdicativum particulare directim, ut «Quoddam iustum honestum:
nullum iustum malum: quoddam igitur <honestum> non est malum.»
sextus modus est qui conducit ex dedicativa universali et abdicativa
particulari abdicativum particulare directim, ut «Omne iustum honestum: quod
dam iustum non est malum:. quoddam igitur honestum non est malum.»
has formulas categoricorum syllogismorum qui plene nosse desiderat, librum
legat qui inscribitur Perihermenias Apulei, et quae subtilius sunt tractata
cognoscit. nec fastidium nobis verba repetita congeminent; distincta enim atque
considerata ad magnas intellegentiae vias praestante Domino nos utiliter
introducunt. nunc ad hypotheticos syllogismos ordine currente veniamus.
13.
Modi syllogismorum hypotheticorum, qui fiunt cum aliqua coniunctione, sunt
septem.
primus modus est: «Si dies est, lucet: est autem dies: lucet igitur.»
secundus modus est: «Si dies est, lucet: non lucet: non est igitur
dies.»
tertius modus est ita: «Non et dies est et non lucet: atqui dies est:
lucet igitur.»
quartus modus est ita: «Aut dies est aut nox: atqui dies est: nox igitur
non est.»
quintus modus est ita: «Aut dies est aut nox: atqui nox non est: dies
igitur est.»
sextus modus est ita: «Non et dies est et non lucet: dies autem est: nox
igitur non est.»
septimus modus est ita: «Non et dies est et nox: atqui nox non est: dies
igitur est.»
modos autem hypotheticorum syllogismorum si quis plenius nosse desiderat, legat
librum Marii Victorini qui inscribitur de Syllogismis Hypotheticis. sciendum
quoque quoniam Tullius Marcellus Carthaginiensis de categoricis et hypotheticis
syllogismis, quod a diversis philosophis latissime dictum est, septem libris
cautet suptiliterque tractavit, ita ut primo libro de regula, ut ipse dicit,
collegentiarum artis dialecticae disputaret, et quod ab Aristotele de
categoricis syllogismis multis libris editum est, ab isto secundo et tertio
libro breviter expleretur; quod autem de hypotheticis syllogismis ab Stoicis
innumeris voluminibus tractatum est, ab isto quarto et quinto libro
colligeretur; in sexto vero de mixtis syllogismis, in septimo autem de
compositis disputavit. quem codicem vobis legendum reliqui.
14.
Hinc ad pulcherrimas definitionum species accedamus, quae tanta digntate
praecellunt, ut possint dici orationum apertae manifestationes et quaedam
indicia dictionum. definitio vero definitionum est oratio brevis
uniuscuiusque rei naturam a communione divisam propria significatione
concludens. haec multis modis praeceptisque conficitur. divisio definitionum:
usiodes, id est substantialis
ennomatice, id est notio
poeodes, id est qualitativa
hypographite, id est descriptio
cata antilexin, id est adverbium
cata diaphoran id est per differentiam
cata metaphoran, id est per translationem
cat' apheresin tu enantiu, id est per privationem
contrarii
cata typosin, id est per quandam imaginationem
os typos, id est veluti
cata ellipes olocleru omogenus, id est per indigentiam
pleni ex eodem genere
cata epenon, id est per laudem
cata analogian, id est iuxta rationem
cata to <pros ti>, id est ad aliquid
cata etiologian, id est rei rationem.
definitionum prima est usiodes, id est substantialis, quae proprie et
vere dicitur definitio, ut est: «Homo animal rationale mortale sensus
disciplinaeque capax.» haec enim defintio per species et differentias
descendens venit ad proprium, et designat plenissime quid sit homo.
secunda est species definitionis, quae Graece ennomatice dicitur, Latine
enuntiatio nuncupatur, quam notionem communi non proprio nomine possumus
dicere. haec isto modo semper efficitur: «Homo est quod rationi conceptione et
exercitio praeest animalibus cunctis»; non enim dixit quid est homo, sed quid
agat, quasi quodam signo in notitiam devocato. in ista enim et in reliquis
notio rei profertur non substantialis, ut in illa primaria explicatione
declaratur; et quia illa substantialis est, definitionum omnium optinet
principatum.
tertia species definitionis est, quae Graece pyoedes dicitur, Latine
qualitativa. haec dicendo quid quale sit, id quod sit evidenter ostendit, cuius
exemplum tale est: «Homo est qui ingenio vaIet, artibus pollet, et cognitione
rerum aut quae agere debeat eligit, aut animadversione quod inutile sit
contemnit.» his enim qualitatibus expressus ac definitus homo est.
quarta species definitionis est, quae Graece hypographice, Latinee
descriptionalis nuncupatur, quae adhibita circuitione dictorum factorumque rem
quae quid sit descriptione declarat, ut si luxuriosum volumus definire,
dicimus: «Luxuriosus est victus non necessarii et sumptuosi et onerosi
appetens, in deliciis affiuens, in libidine promptus.» haec et talia definiunt
luxuriosum; quae species definitionis oratoribus magis apta est quam
dialecticis, quia latitudines habet. haec similitudo in bonis rebus ponitur et
in malis.
quinta species denitionis est, quam Graece cata antilexin, Latine
adverbium dicimus. haec vocem illam, de cuius re quaeritur, alio sermone
designat uno ac singulari, et quodammodo quid illud sit in uno verbo positum,
uno vcrbo alio declarat, <ut>: «Conticiscere est tacere.» item cum
terminum dicimus finem, aut populatas interpretamur esse vastatas.
sexta species definitionis est, quam Graeci cata diaphoran, nos per differentiam
dicimus; id est, cum quaeritur quid intersit inter regem et tyrannum, adiecta
differentia quid uterque sit definitur, id est: «Rex est modestus et temperans,
tyrannus vero impius et immitis.»
septima est species definitionis, quam Graeci cata metaphoran, Latini
per translationem dicunt, ut Cicero in topicis: «Litus est qua fluctus eludit.»
hoc varie tractari potest; modo enim ut moveat, sicut illud: «Caput est arx
corporis,» modo ut vituperet, ut illud: « Divitiae sunt brevis vitae longum viaticum»,
modo ut laudet: «Adulescentia est flos aetatis.»
octava species definitionis est, quam Graeci cata apheresin tu enantiu,
Latini per privantiam contrarii eius quod definitur dicunt, ut: «Bonum est,
quod malum non est; iustum est, quod iniustum non est,» et his similia; quod se
ita naturaliter ligat, ut necessariam cognitionem sibi unius comprehensione
conectat. hoc autem genere definitionis uti debemus cum contrarium notum est,
nam certa ex incertis nemo probat. sub qua specie sunt hae definitiones: «Substantia
est, quod neque qualltas est neque quantitas neque aliqua accidentia.» quo
genere definitionis Deus definiri potest. etenim cum quid sit Deus nullo modo
comprehendere valeamus, sublatio omnium existentium, quae Graeci onta
appellant, cognitionem Dei nobis circumcisa et ablata notarum rerum cognitione
supponet, ut si dicamus: «Deus est, quod neque corpus est neque ullum elementum
neque animal neque mens neque scnsus neque intellectus neque aliquid quod ex
his capi potest» - his enim ac talibus sublatis, quid sit Deus poterit
definiri.
nona species definitionis est, quam Graeci cata typosin, Latini per
quandam imaginationem dicunt, ut: «Aeneas est Veneris et Anchisae ius.» haec
semper in individuis versatur, quae Graeci atoma appellant; item accidit in eo
genere dictionis, ubi aliquid pudor aut metus est nominare, ut Cicero: «Cum me
videlicet sicarii illi describant.»
decima species definitionis est, quam Graeci os typos, Latini veluti
diximus appellant, ut si quaeratur quid sit animal, respondeatur «Homo». non
enim manifeste dicitur animal solum esse hominem, cum sint alia innumerabilia;
sed cum dicitur «Homo», veluti ipsum hominem animal designat, cum tamen huic
nomini multa subiaceant. rem enim quaestam praedictum declaravit exemplum; hoc
est autem proprium definitionis quid sit illud quod quaeritur declarare.
undecima est species definitionis, quam Graeci cata ellipes olocleru
homogenus, Latini per indigentiam pleni ex eodem genere vocant, ut si quaeratur
quid sit quadrans respondeatur; «Cui dodrans deest, ut sit assis.»
duodecima species est definiiionis, quam Graeci cata epenon, Latini per
laudem dicunt, ut Tullius pro Cluentio: «Lex est mens et animus et consilium et
sententia civitatis» et aliter «Pax est tranquilla libertas.» fit et per vituperationem
quam Graeci psogon vocant: «Servitus est postremum malorum omnium, non modo
bello sed morte quoque repellenda.»
tertia decima species est definitionis, <quam Graeci cata analogian,
Latini iuxta rationem dicunt; sed hoc contingit cum maioris rei nomine res
definitur inferior, ut est illud: «Homo minor mundus.» Cicero hac definitione
sic usus est: «Edictum legem annuam dicunt esse.»
quarta decima est species definitionis,> quam Graeci cata ton pros
ti, Latini ad aliquid vocant, ut est illud: «Pater est cui est filius, dominus
est cui est servus» et Cicero in Rethoricis: «Genus est quod plures partes
amplectitur,» item «Pars est quod subest generi.»
quinta decima est species definitionis, quam Graeci cata etiologian,
Latini rei rationem vocant, ut: «Dies est soI supra terras, nox est sol sub
terris.» scire autem debemus praedictas species definitionum topicis merito
esse societas, quoniam inter quaedan argumenta sunt positae et nonnullis locis
commemorantur in topicis. nunc ad topica veniamus, quae sunt argumentorum
sedes, fontes sensuum, et origines dictionum.
15.
Divisio topicorum, sive locorum ex quibus argumenta ducuntur:
alia in eo ipso de quo agitur haerent
nonnulla dicuntur affecta quae quodammodo ex rebus aliis tracta noscuntur
alia assumuntur extrinsecus.
argumenta quae de eo ipso de quo agitur haerent:
a toto
a partibus
a nota.
argumentum a toto est, cum definitio adhibetur ad id quod quaeritur,
sicut ait Cicero: «Gloria est laus recte factorum, magnorumque in republica
fama meritorum.»
a partibus est argumentum cum is qui se defendit aut negat factum, aut
factum esse iure defendit.
a nota est argumentum, cum ex
vi nominis argumentum quod elicitur, ut Cicero: «Consulem, consulem, inquam,
quaerebam, quem in isto maiali invenire non poteram.»
affecta argumenta sunt, quae quodammodo ex rebus aliis tracta noscuntur:
coniugata
a genere
a forma generis
a similitudine a differentia
ex contrario
ab adiunctis
ab antecedentibus
a consequentibus
a repugnantibus
a causis
ab effectibus
a comparatione, quae fit a maiore ad minus, a minore ad maius, a pari ad parem.
a coniugatis argumentum est, cum declinatur a nomine et fit verbum, ut
Cicero Verrem dicit «everrisse» provinciam, vel nomen a verbo, cum latrocinari
dicitur latro - nomen a nomine ut Terentius: « Inceptio est amentium, haut
amantium» - dummodo distet unius appellationis postremitas in alia vocis
declinatione formata.
a genere argumentum est, cum de eodem genere sententa ductur, ut
Vergilius: «Varium et mutabile semper femina.»
ab specie argumentum est, cum generali quaestioni fidem species facit:
«At non sic Phrygius penetrat Lacedaemona pastor.»
a simili argumentum est, quando rebus aliquibus similia proferuntur, ut
Vergilus: «Suggere tela mihi: non ullum dextera frustra torserit in Rutulos,
steterunt quae in corpore Graium lliacis campis.»
a differentia argumentum est, quando per differentiam aliqua separantur
- Vergilius: «Non Diomedis equos nec currum cernis Achillis.»
a contrariis argumentum dicitur, quando res discrepantes sibimet
opponuntur - Vergilius: «Mortaline manu factae immortale carinae fas habeant,
certusque incerta pericula lustret Aeneas?»
a consequentibus argumentum est, quando positam rem aliquid
inevitabiliter consequitur - Vergilius: «Non ea vis animo, nec tanta superbia
victis.»
ab antecedentibus argumentum est, quando aliqua ex his quae prius gesta
sunt comprobantur - Cicero pro Milone: «Cum non dubitaverit aperire quid
cogitaverit, vos potestis dubitare quid fecerit?»
a repugnantibus argumentum est quando illud, quod obicitur, aliqua
contrarietate destruitur, ut Cicero: «Is igitur non modo tali periculo
liberatus, sed honore amplissimo ditatus, domi te interficere voluisset.»
a coniugatis argumentum est cum contropabiliter ostenditur, quid sit ex
re quaque venturum: «Nos si pellant, nihil affore credunt, quin omnem Hesperiam
penitus sua sub iuga mittant.»
a causis argumentum est, quando consuetudine communi res quaeque
tractatur - Terentius: «Ego nonnihil veritus sum dudum abs te, Dave, ne faceres
quod vulgus servorum solet, dolis ut me deluderes.»
ab effectis argumentum est, cum ex his quae facta sunt aliquid
approbatur, ut Vergilius: «Degeneres animos timor arguit.»
a comparatione argumentum est, quando per coliationem personarum sive
causarum sententiae ratio sub imputatione formatur - Vergilius: «Tu potes
Aenean manibus subducere Graium; nos aliquid contra Rutulos iuvisse nefandum
est?»
16.
Argumenta ducuntur extrinsecus quae Graeci atechnos, id est artis expertes,
vocant, ut est testimonium. testimonium vero constat:
ex persona
ex naturae auctoritate
ex temporis auctoritate, quae constat modis octo:
ingenio
opibus
aetate
fortuna
arte
usu
necessitate
concursio fortuitorum
ex dictis factisque maiorum
ex tormentis.
testimonium omne est, quod ab aliqua externa re sumitur ad faciendam
fidem.
persona non qualiscumque est, quae testimonii pondus habet ad faciendam
fidem, sed morum probitate debet esse laudabilis.
naturae auctoritas est, quae maxima virtute consistit.
testimonia multa sunt quae afferant temporis auctoritatem, id est,
ingenium, opes, aetas, fortuna, ars, usus, necessitas, concursio rerum
fortuitarum.
a dictis
factisque maiorum petitur fides, cum priscorum dicta factaque memorantur.
a
tormentis fides praebetur, post quae nemo creditur velle mentiri. ea vero quae
tractantur in tempore, quia suis nominibus plana sunt, definitione non
indigent.
17.
Memoriae quoque condendum est, topica oratoribus, dialecticis, poetis et
iurisperitis communiter quidem argumenta praestare; sed quando aliquid
specialiter probant, ad rethores, poetas iurisperitosque pertinent, quando vero
generaliter disputant, ad philosophos attinere manifestum est. mirabile plane
genus operis, - in unum potuisse colligi quicquid mobilitas ac varietas humanae
mentis in sensibus exquirendis per diversas causas poterat invenire, -
conclusit liberum ac voluntarium intellectum; nam quocumque se verterit,
quascumque cogitationes intraverit, in aliquid eorum, quae praedicta sunt,
necesse est ut humanum cadat ingenium.
18.
Illud autem competens iudicavimus recapitulare breviter, quorum labore in
Latinum eloquium res istae pervenerint, ut nec auctoribus gloria sua pereat et
nobis plenissime rei veritas innotescat. Isagogem transtulit Victorinus orator; commentum
eius quinque libris vir magnificus Boethius edidit. Categorias idem transtulit
Victorinus; cuius commentum octo libris ipse quoque formavit. Perihermenias
supramemoratus Victorinus transtulit in Latinum; cuius commentum sex libris
patricius Boethius minutissima disputatione tractavit. Apuleius vero
Madaurensis <syllogismos categoricos breviter enodavit; Victorinus de>
syllogismis hypotheticis dixit; quindecim quoque species esse definitionum idem
Marius Victorinus diligenter edocuit. Topica Aristotelis Cicero transtulit in
Latinum; cuius commenta prospector atque amator Latinorum Victorinus quattuor
libris exposuit. auctoritatem vero eorum librorum in unum codicem non
incompetenter fortasse collegi, ut quicquid ad dialecticam pertinet, in una
congestione codicis clauderetur. expositiones itaque diversorum librorum,
quoniam erant multiplices, sequestratim in codicibus fecimus scribi; quos in
una vobis bibliotheca Domino praestante dereliqui.
19.
De liberalibus igitur artibus, quantum rudibus iudicavimus expedire, fortasse
decursa sunt, ut quasi quibusdam ianuis apertis ad ingressum disciplinarum
desideranter accedere debeatis. nam etsi per quasdam difficultates intrentur
atque discantur, tam diu habent rudimentorum laborem, donec quae sit earum
suavitas indagetur; cum vero studiosos fuerit perfectio subsecuta, tunc
unusquisque delectabile habet sudoris sui pertulisse molestias. tempus est ut
similiter ad earum divisiones opinatissimas accedamus, unde Graecia Latinae
linguae non immerito putatur antistare; quas simili brevitate non tam explicare
quam indicare temptabimus. cur enim quasi nobiliter latius disseratur, quod
distincte atque planissime apud proprios reperitur auctores?
20.
Considerandum est autem quod iam, quia locus se attulit, in rethorica parte
libavimus quid intersit inter artem et disciplinam, ne se diversitas nominum
permixta confundat. inter artem et disciplinam Plato et Aristoteles, opinabiles
magistri saecularium litterarum, hanc differentiam esse voluerunt, dicentes
artem esse habitudinem operatricem contingentium, quae se et aliter habere
possunt; disciplina vero est quae de his agit quae aliter evenire non possunt.
sed hoc de mundanis dixisse praesumptum est, quando solae litterae divinae
nesciunt fallere, quoniam habent immobilem veritatis auctorem. audivimus etiam
Felicem Capellam aliqua de disciplinis scripsisse deflorata, ne talibus
litteris fratrum simplicitas linqueretur ignara; quae tamen ad manus nostras
adhuc minime pervenire potuerunt. sed melius est ut nec illa vobis quandoque
pereant, et ista quamvis exigua desiderantibus celeriter offerantur. nunc ergo
ad mathematicae veniamus initia.
|