1.
Nunc veniamus ad musicam quae ipso nomine et propria virtute suavis est.
Gaudentius quidem, de musica scribens, Pythagoram dicit huius rei
invenisse primordia ex malleorum sonitu et cordarum extensione percussa. quam
vir disertissimus Mutianus transtulit in Latinum, ut ingenium eius assumpti
operis qualitas indicaret, Clemens vero Alexandrinus presbyter, in libro quem
contra Paganos edidit, musicam ex Musis dicit sumpsisse principium, Musasque
ipsas qua de causa inventa fuerint, diligenter exponit. nam Musae ipsae
appellatae sunt apo
tou masteuein, id est a quaerendo, quod per ipsas, sicut antiqui voluerunt, vis carminum
et vocis modulatio quaereretur. invenimus etiam Censorinum, qui ad Quintum
Cerellium scripsit de Natali eius die, ubi de musica disciplina vel de
alia parte mathesis non neglegenda disseruit; quoniam utiliter legitur, ut res
ipsae penetrabilius animae frequenti meditatione condantur.
2.
Musica ergo disciplina per omnes actus vitae nostrae hac ratione diffunditur;
primum, si Creatoris mandata faciamus et puris mentibus statutis ab eo regulis
serviamus. quicquid enim loquimur vel intrinsecus venarum pulsibus commovemur,
per musicos rithmos armoniae virtutibus probatur esse sociatum. musica quippe
est scientia bene modulandi; quod si nos bona conversatione tractamus,
tali disciplinae probamur semper esse sociati. quando vero iniquitates gerimus,
musicam non habemus. caelum quoque et terra, vel omnia quae in eis
dispensatione superna peraguntur, non sunt sine musica disciplina; nam
Pythagoras hunc mundum per musicam conditum et gubernari posse testatur.
3.
In ipsa quoque religione valde permixta est, ut [sunt] Decalogi
decacordus, tinnitus cytharae, tympana, organi melodia, cymbalorum sonus. ipsum
quoque Psalterium ad instar instrumenti musici nominatum esse non dubium est,
eo quod in ipso contineatur caelestium virtutum suavis nimis et grata
modulatio.
4.
Nunc de musicae partibus, sicut est a maioribus traditum, disseramus.
musica est disciplina vel scientia quae de numeris loquitur, qui ad
aliquid sunt his qui inveniuntur in sonis, ut duplum, triplum, quadruplum, et
his similia quae dicuntur ad aliquid.
5.
Musicae partes sunt tres: armonica - rithmica - metrica. armonica est scientia
musica quae discernit in sonis acutum et gravem. rithmica est quae
requirit in concursione verborum, utrum bene sonus an male cohaereat.
metrica est quae mensuram diversorum metrorum probabili ratione cognoscit, ut
verbi gratia heroicon, iambicon, heleiacon, et cetera.
6.
Instrumentorum musicorum genera sunt tria: percussionalia - tensibilia -
inflatilia. percussionalia sunt acitabula aenea et argentea, vel alia quae
metallico rigore percussa reddunt cum suavitate tinnitum. tensibilia sunt
cordarum fila sub arte religata, quae a modico plectro percussa mulcent
aurium delectabiliter sensum, in quibus sunt species cythararum diversarum.
inflatilia sunt quae spiritu reflante completa in sonum vocis animantur, ut
sunt tubae, calami, organa, pandoria et cetera huiuscemodi.
7.
Restat nunc ut de symphoniis dicere debeamus. symphonia est temperamentum
sonitus gravis ad acutum vel acuti ad gravem, modulamen efficiens sive in voce
sive in flatu sive in percussione. symphoniae autem sunt sex: prima
diatessaron, secunda diapente, tertia diapason, quarta diapason simul et
diatessaron, quinta diapason simul et diapente, sexta disdiapason. prima
diatessaron symphonia est quae constat ex ratione epitrita et fit ex sonis
quattuor, unde et nomen accepit. secunda diapente symphonia est quae
constat ex ratione emiolia et fit sonitibus quinque unde etiam nomen accepit.
tertia diapason symphonia est quae etiam diocto dicitur. constat ex
ratione diplasia, hoc est, dupla; fit autem per sonitus octo, unde et nomen
accepit sive diocto sive diapason, quia apud veteres cytharae ex octo cordis
constabant; diapason ergo dicta est quasi ex omnibus sonis constans. quarta
diapason simul et diatessaron symphonia est quae constat ex ratione quam habet
XXIIII numerus ad novenarium numerum; fit autem per sonitus XI. quinta
diapason simul et diapente symphonia est quae constat ex ratione triplasia; fit
autem per sonitus xii. sexta disdiapason, id est dupla diapason,
symphonia est quae constat ex ratione tetraplasia; fit autem per sonos XV.
8.
Tonus est totius constitutionis armonicae differentia et quantitas, quae in
vocis accentu sive tenore consistit. toni vero sunt quindecim: hypodorius
hypoiastius hypophrygius hypoaeolius hypolydius dorius iastius phrygius aeolius
lydius hyperdorius hyperiastius hyperphrygius hyperaeolius hyperlydius.
primus hypodorius tonus est omnium gravissime sonans, propter quod et
inferior nuncupatur. secundus hypoiastius autem hypodorium hemitonio
praecedens. tertius hypophrygius est hypoiastium hemitonio, hypodorium
tono praecedens.quartus hypoaeolius est hypophrygium hemitonio,
hypoiastium tono, hypodorium tono semis praecedens. quintus hypolydius
est hypoaeolium hemitonio, hypophrygium tono, hypoiastium tono semis,
hypodorium ditono praecedens. sextus dorius est hypolydium hemitonio,
hypoaeolium tono, hypophrygium tono semis, hypoiastium ditono, hypodorium
duobus semis tonis, hoc est diatessaron symphonia, praecedens. septimus
iastius est dorium hemitonio, hypolydium tono, hypoaeolium tono semis,
hypophrygium ditono, hypoiastium duobus semis tonis, hoc est diatessaron
symphonia, hypodorium tribus tonis praecedens. octavus phrygius est
iastium hemitonio, dorium tono, hypolydium tono semis, hypoaeolium ditono,
hypophrygium duobus semis tonis, hoc est diatessaron symphonia, hypoiastium
tribus tonis, hypodorium tribus semis tonis, hoc est diapente symphonia,
praecedens. nonus aeolius phrygium hemitonio, iastium tono, dorium tono
semis, hypolydium duobus tonis, hypoaeolium duobus semis tonis, hoc est diatessaron
symphonia, hypophrygium tribus tonis, hypoiastium tribus semis tonis, hoc est
diapente symphonia, hypodorium quattuor tonis praecedens. decimus lydius
est aeolium hemitonio, phrygium tono, iastium tono semis, dorium duobus tonis,
hypolydium duobus semis tonis, hoc est diatessaron symphonia, hypoaeolium
tribus tonis, hypophrygium tribus semis tonis, hoc est diapente symphonia,
hypoiastium quattuor tonis, hypodorium quattuor semis <tonis> praecedens.
undecimus hyperdorius est lydium hemitonio, aeolium tono, phrygium tono
semis, iastium duobus tonis, dorium duobus semis tonis, hoc est diatessaron
symphonia, hypolydium tribus tonis, hypoaeolium tribus semis tonis, hoc est
diapente symphonia, hypophrygium quattuor tonis, hypoiastium quattuor semis, hypodorium
quinque <tonis praecedens>. duodecimus hyperiastius est
hyperdorium hemitonio, lydium tono, aeolium tono semis, phrygium duobus tonis,
iastium duobus semis tonis, hoc est diatessaron symphonia, dorium tribus tonis,
hypolydium tribus semis tonis, hoc est diapente symphonia, hypoaeolium quattuor
tonis, hypophrygium quattuor semis, hypoiastium quinque tonis, hypodorium
quinque semis <praecedens>. tertius decimus hyperphrygius est
hyperiastium hemitonio, hyperdorium tono, lydium tono semis, aeolium duobus,
phrygium duobus semis, hoc est diatessaron symphonia, iastium tribus tonis,
dorium tribus semis, hoc est diapente symphonia, hypolydium quattuor tonis,
hypoaeolium quattuor semis, hypophrygium quinque, <hypoiastium quinque>
semis, hypodorium sex, hoc est diapason symphonia, praecedens. quartus
decimus hyperaeolius est hyperphrygium hemitonio, hyperiastium tono,
hyperdorium tono semis, lydium duobus tonis, aeolium duobus semis, hoc est
diatessaron symphonia, <phrygium tribus tonis, iastium tribus semis tonis,
hoc est diapente symphonia>, dorium quattuor tonis, hypolydium quattuor
semis, hypoaeolium quinque tonis, hypophrygium quinque semis, hypoiastium sex
tonis, hoc est diapason symphonia, hypodorium sex semis tonis
<praecedens>. quintus decimus hyperlydius est novissimus et
acutissimus omnium, hyperaeolium hemitonio, hyperphrygium tono, hyperiastium
tono semis, hyperdorium duobus tonis, lydium duobus semis, hoc est diatessaron
symphonia, aeolium tribus, phrygium tribus semis tonis, hoc est diapente symphonia,
iastium quattuor tonis, dorium quattuor semis, hypolydium quinque, hypoaeolium
quinque semis, hypophrygium sex tonis, hoc est diapason symphonia, hypoiastium
sex semis tonis, hypodorium septem tonis <praecedens>. unde claret
quoniam hyperlydius tonus omnium acutissimus septem tonis praecedit hypodorium
omnium gravissimum. in quibus, ut Varro meminit, tantae utilitatis virtus
ostensa est ut excitatos animos sedaret, ipsas quoque bestias, necnon et
serpentes, volucres atque delfinas ad auditum suae modulationis attraheret.
9.
Nam ut Orphei lyram, Syrenarum cantus tamquam fabulosa taceamus, quid de David
dicimus, qui ab spiritibus immundis Saulem disciplina saluberrimae modulationis
eripuit, novoque modo per auditum sanitatem contulit regi, quam medici non
poterant herbarum potestatibus operari? Asclepiades quoque, medicus maiorum
attestatione doctissimus, freneticum quendam per symphoniam naturae suae
reddidisse memoratur. multa sunt autem, quae in aegris hominibus per hanc
disciplinam leguntur facta miracula. caelum ipsum, sicut supra memoravimus,
dicitur sub armoniae dulcedine revolvi; et ut breviter cuncta complectar,
quicquid in supernis sive terrenis rebus convenienter secundum Auctoris sui
dispositionem geritur, ab hac disciplina non refertur exceptum.
10.
Gratissima ergo nimis utilisque cognitio, quae et sensum nostrum ad superna
erigit et aures suavi modulatione permulcet. quam apud Graecos Alypius,
Euclides, Ptolomeus et ceteri probabili institutione docuerunt; apud Latinos
autem vir magnificus Albinus librum de hac re compendiosa brevitate
conscripsit, quem in bibliotheca Romae nos habuisse atque studiose legisse
retinemus. qui si forte gentili incursione sublatus est, habetis hic
Gaudentium Mutiani latinum, quem si sollicita intentione relegetis,
huius scientiae vobis atria patefaciet. fertur etiam Latino sermone et Apuleium
Madaurensem instituta huius operis effecisse. scripsit etiam et pater
Augustinus de Musica sex libros, in quibus humanam vocem rithmicos sonos et
armoniam modulabilem in longis syllabis atque brevibus naturaliter habere posse
monstravit. Censorinus quoque de accentibus voci nostrae adnecessariis
subtiliter disputavit pertinere dicens ad musicam disciplinam; quem vobis
inter ceteros transscriptum reliqui.
|