1.
Nunc ad Geometriam veniamus, quae est descriptio contemplativa formarum,
documentum etiam visibile philosophorum; quod ut praeconiis efferant, Iovem
suum in operibus propriis geometrizare testantur. quod nescio utrum laudibus an
vituperationibus applicetur, quando quod illi pingunt in pulvere colorato,
Iovem facere mentiuntur in caelo. quod si vero Creatori et omnipotenti Domino
salubriter applicetur, potest haec sententia forsitan convenire veritati -
geometrizat enim, si fas est dicere, sancta Trinitas, quando creaturis suis,
quas hodieque fecit existere, diversas species formulasque concedit; quando
cursus stellarum potentia veneranda distribuit, et statutis lineis facit
currere quae moventur certaque sede quae sunt fixa constituit. quicquid enim
bene disponitur atque completur, potest disciplinae huius qualitatibus
applicari.
Geometria latine dicitur terrae dimensio, quoniam per diversas formas ipsius
disciplinae, ut nonnulli dicunt, primum Aegyptus dominis propriis fertur esse
partitus; cuius disciplinae magistri mensores ante dicebantur. sed Varro,
penitissimus Latinorum, huius nominis causam sic extitisse commemorat, dicens
prius quidem dimensiones terrarum terminis positis vagantibus ac discordantibus
populis pacis utilia praestitisse; deinde totius anni circulum menstruali
numero fuisse partitum, unde et ipsi menses, quod annum metiantur, edicti sunt.
verum postquam ista reperta sunt, provocati studiosi ad illa invisibilia
cognoscenda coeperunt quaerere quanto spatio a terra luna, a luna sol ipse
distaret, et usque ad verticem caeli quanta se mensura distenderet; quod
peritissimos geometras assecutos esse commemorat. tunc et dimensionem universae
terrae probabili refert ratione collectam; ideoque factum est ut disciplina
ipsa Geometria nomen acciperet, quod per saecula longa custodit. unde
Censorinus in libro quem scripsit ad Quintum Cerellium, spatia ipsa caeli
terraeque ambitum per numerum stadiorum distincta curiositate descripsit; quem
si quis recensere voluerit, multa philosophorum mysteria brevi lectione
cognoscit.
2.
Geometria vero est disciplina magnitudinis immobilis et formarum. geometria
dividitur:
in planum
in magnitudinem numerabilem
in magnitudinem rationalem et irrationalem
in figuras solidas.
planae figurae sunt quae longitudine et latitudine continentur. numerabilis
magnitudo est quae numeris arithmeticae dividi potest. magnitudines
rationales et irrationales sunt - rationales quorum mensuram scire
possumus, irrationales vero quorum mensurae quantitas cognita non habetur. figurae
solidae sunt quae longitudine, latitudine et altitudine continentur.
3.
His partibus atque divisionibus totius geometriae disciplina tractatur, et
numerositas illa formarum, quae sive in terrestribus sive in caelestibus est, tali
expositione concluditur. cuius disciplinae apud Graecos Euclides, Apollonius,
Archimedes nec non et alii scriptores probabiles extiterunt; ex quibus Euclidem
translatum Romanae linguae idem vir magnificus Boethius edidit. qui si
diligenti cura relegatur, hoc quod praedictis divisionibus apertum est
manifestae intellegentiae claritate cognoscitur.
|