1.
Promissionibus ergo nostris, ut opinor, pro modulo ingenii Domino praestante
completis, consideremus ordo iste disciplinarum cur fuerit usque ad astra
perductus; scilicet ut animos vel saeculari sapientiae deditos disciplinarum
exercitatione defecatos a terrenis rebus abduceret, et in superna fabrica
laudabiliter collocaret.
2.
Sed nonnulli siderum pulchritudine et splendoris claritate pellecti,
perditionis suae causas studiosissime perquirentes, in lapsus stellarum caecatis
mentibus corruerunt, ita ut per supputationes noxias, quae mathesis dicitur,
eventus rerum se praescire posse confiderent. quos, ut de nostris taceam,
Plato, Aristoteles atque alii viri meliores ingenio, rerum ipsarum veritate
commoti, concordi sententia damnaverunt, dicentes confusionem rerum potius de
tali persuasione generari; nam si genus humanum ad varios actus nascendi
necessitate premeretur, cur aut boni mores mererentur laudem, aut mali legum
incurrerent ultionem? et quamvis ipsi non fuerint caelesti sapientiae dediti,
veritatis tamen testimonio errores eorum merito perculerunt, de quibus dicit
Apostolus: Dies observatis et menses; timeo ne sine causa laboraverim in vobis.
unde et in Deuteronomio Dominus plenius iubet: Non inveniatur in te qui lustrat
filium vel filiam suam, per ignem divinans divinationem et auspicans et
augurans veneficus et incantans incantationem ventriloquus et prodigiorum
inspector et interrogans mortuos; est autem abominatio Domino Deo tuo omnis
faciens haec.
3.
Sed nos, qui mentis intentione veraciter subire desideramus ad caelos, omnia
Deum credamus pro sua voluntate disponere, et vanitates saeculi respuentes
atque damnantes Scripturarum divinarum libros, sicut in primo volumine dictum
est, servato ordine sedulo perscrutemur, quatenus quod illi propter humanas
laudes inaniter appetere visi sunt, nos ad Creatoris gloriam cuncta referentes
utiliter ad superna mysteria perducamus. et ideo, sicut beatus Augustinus ait
et alii doctissimi Patres, scripturae saeculares non debent respui. legem vero
divinam convenit, sicut scriptum est, die noctuque meditari, quia illinc
interdum aliquarum rerum honesta notitia comparatur, hoc autem aeterna vita
percipitur.
4.
Si quis vero, caelesti amore flammatus et terrenis desideriis exutus, supernas
virtutes desiderat intueri, sancti Iohannis Apocalypsin legat, et in illa
contemplatione defixus cognoscit Dominum Christum, qui tanta tamque mirifica
opera providentia excogitavit, ratione disposuit, virtute perfecit, nunc
Spiritu divino sustentare, potestate terrere, pietate moderari:
inexcogitabilis, ineffabilis, et nulli alii plenissime notus quam ipse sibi.
cognoscet etiam in throno maiestatis suae residentem per angelos sanctos
ecclesias commonere, ultiones malis minari, bonis praemia polliceri, et a
cunctis senioribus, archangelis ac totius militiae caelestis exercitu cum
tremore maximo suppliciter adorari; et hoc illis esse praecipuum ac singulare
negotium, gloriam sanctae Trinitatis infatigabili semper devotione concinere.
intellegit quoque mundum istum eius imperio gubernari, et in fine saeculi
quando voluerit in melius immutandum. tunc angelis tuba canentibus mortui
resurgent, et in novitate vitae reparabitur genus humanum, quod longa vetustate
fuerat consepultum. ipse quoque terribilis ac metuendus, tonitruis
fulminibusque praemissis, destructo iniquitatis filio mundum iudicaturus
adveniet, patefactis virtutibus suis, quas in primo adventu provida dispensatione
passim non decrevit ostendere. post intelleget quantis laboribus et
calamitatibus absoluta in aeternum cum Domino laetetur ecclesia, qua iustitia
cum diabolo pereant qui eius iussionibus obsecundant; et tunc re vera magna
exultatione saginatur, quando rerum ipsarum fuerit inspectione completus. erit
etiam post haec, sicut scriptum est, caelum novum et terra nova; quod si modo
fixe atque inviolabiliter credimus, ad illam gloriam contuendam Christi munere
pervenimus.
5.
Sed si adhuc volumus maiore illuminatione compleri, ut etiam hic nobis
constitutis futura possit vita dulcescere, cum timore maximo et admiratione, in
quantum tamen sobrie mens humana pertingit, consideremus quemadmodum sancta
Trinitas personis distincta, natura vero inseparabiliter conexa atque
consubstantialis, creaturas suas commeans atque replens, ubique sit tota;
deinde quemadmodum malis absens reddatur, cum tamen praesens esse non desinat;
tertio cum substantia ipsius supra omne lumen sit et claritas singularis, a
nulla tamen creaturarum modo sicut est possit plenissime contueri, sicut dicit
Apostolus: Videbimus eum sicuti est; quarto qualis sit in Christo rege pietas,
ut Dominus angelorum humanam condicionem non fuerit dedignatus assumere, et vita
omnium crucis elegerit sustinere patibulum. nam ut mors ab humano genere
vinceretur, in assumpta carne pertulit, qui non potest mori, et cetera quae de
hac re diversi Patres, repleti divino Spiritu, veraciter ediderunt.
6.
In istis quidem ac talibus omnis admiratio deficit, perscrutatio humana
succumbit. verumtamen haec sunt deliciae Christianorum, haec consolatio magna
lugentium, quoniam dum talia reverenter et fixa mente revolvimus, praestante
Christo a nobis diabolum cum suis operibus effugamus. tamen ista sic admiranda
sunt, ut constanter indubieque credantur; sic supra nos confitenda, ut omnimodo
fixa nostris mentibus perseverent. licet enim talibus considerationibus sensus
nostros cedere; fidem vero nostram non licet hesitatione aliqua titubare. sed
tamen quod hic consequi non possumus, cum eum ipsius indulgentia viderimus, in
quantum donaverit pro modulo nostro sine dubitatione cognoscimus, sicut dicit
Apostolus: Nunc videmus per speculum in enigmate, tunc autem facie ad faciem.
7.
Sed quid est hoc, quod beatis facies Dei promittitur, cum ille membrorum nulla
distinctione formetur? sine dubio facies Dei virtutis eius adoranda cognitio est,
divini luminis sancta declaratio, omnipotentiae ipsius praecipua magnitudo,
iustitiae tanta puritas ut omnis illi aequitas comparata sordescat, veritatis
incommutabilis fortitudo, patientiae librata moderatio, pietatis indeficiens
plenitudo, consilii stupenda dispositio, gloria mirabilis, clementia
singularis. felicitas magna fidelium, quibus promittitur sicuti est Dominum
videre, cui devotissime credentes iam beatitudinis spe magna repleti sunt!
quid, rogo, praestabit aspectus, quando talia iam largitus est creditus?
inaestimabile quippe donum est conspicere Creatorem, unde vivunt quaecumque
vitalia sunt, unde sapiunt quaecumque subsistunt, unde administrantur
quaecumque creata sunt, unde reparantur quaecumque in melius instaurata
consurgunt, unde veniunt quaecumque salutariter appetuntur, unde virtutes
manant per quas ipse vincitur mundus. sed licet omnia sustentet, omnia
inenarrabiliter pius arbiter administret, illa tamen nimis suavissima dona
sunt, quando nostro conspectui clementissimus Redemptor apparere dignabitur.
haec et his similia quae possunt de illa maiestate cogitari, ut arbitror,
faciem Dei vocat Apostolus.
8.
Praesta, quaesumus, Domine, visionis huius gloriosissimam sanctitatem, ut eos,
quibus tam magnum desiderium concitasti, non patiaris de illa bonitate
fraudari. videamus te in aeternum viventem, qui pro nobis mori dignatus es.
videamus gloriam maiestatis tuae, qui in carne nostra voluisti humilis
apparere. nam ut servos tuos benigne respicias, habet et istud saeculum; ut
ipsi vero tuam faciem plenissime atque evidenter inspiciant, iste non recipit
mundus. praesta, Domine, ut illa credentibus tibi conferas, in quibus praemia
cuncta concludas.
9.
Hinc itaque, dilectissimi fratres, pater Augustinus, ut fidelibus solet esse
proficuus, in libro quem ad Paulinam scripsit de videndo Deo copiose nimis et
mirabiliter disputavit; in cuius fine quomodo Deus videatur distincte
breviterque complexus est. quapropter non de nostris meritis sed de gratia
Domini praesumentes, illum conspectum concedi nobis iugiter postulemus, quando
ipse trina promissione munificus pauperes suos commonens dicit: Petite et
accipietis, quaerite et invenietis, pulsate et aperietur vobis. unde, carissimi
fratres, hinc potius evenit ut largiente Domino veraciter ad caelum subire
mereamur, quam illinc unde se gentiles ad supernam fabricam fallaciter
extollere putaverunt. modum fortasse librorum excessisse videamur; sed si
Genesis atque Exodi aliorumque librorum consideres quantitatem, incipiunt esse
breves quos prius aestimavimus longiores.
Cassiodori senatoris institutionum divinarum et humanarum rerum libri duo
explicuerunt feliciter.
|