LIBER I.
1.
Primus Scripturarum divinarum codex est Octateuchus, qui initium illuminationis
nostrae historica relatione fecit a Genesi. huius principia sanctus Basilius
Attico sermone lucidavit, quem Eustathius, vir disertissimus, ita transtulit in
Latinum ut ingenium doctissimi viri facundiae suae viribus aequiperasse
videatur. qui usque ad hominis conditionem novem libros tetendit, ubi et caeli
et terrae naturam, aeris et aquarum vel creaturarum paene omnium qualitates
aperuit, ut quod in auctoritate brevitatis studio praetermissum est, tractatum
latius minutissime atque clarissime disceretur.
2.
Nam et pater Augustinus, contra Manicheos duobus libris disputans, ita textum
Genesis diligenter exposuit, ut paene nihil ibi relinquere probaretur ambiguum;
unde contigit ut nolens praestaret nobis heresis confutata quatenus, cum illa
fortiter vincitur, catholici diligentius instruantur. quos libros in codice
supradicti Basilii, ut opinor, forsitan competenter adiunximus, ut textus
praedictae Genesis lucidius legentibus panderetur.
3.
Deinde sanctus Ambrosius, ut est planus atque suavissimus doctor, exinde sex
libros eloquentiae suae more confecit, quos appellavit Exameron.
4.
De isdem principiis sanctus quoque Augustinus, disertus atque cautissimus
disputator, duodecim volumina conscripsit, quae doctrinarum paene omnium decore
vestivit. haec itaque vocavit de Genesi ad litteram; qui quamvis de eadem re
tractaverit, de qua beatus Basilius et sanctus Ambrosius celeberrima laude
fulserunt, tamen, quod post disertos viros difficile contingere solet, opus
suum longe in aliam summitatem Domino largiente perduxit. scripsit etiam contra
Manicheum Faustum triginta tres libros, ubi et eius nequissimam pravitatem
manifesta ratione convicit, et de libro Genesis iterum mirabiliter disputavit.
pari quoque modo duos libros vir praedictus effecit, quibus titulum posuit
Contra inimicum legis et prophetarum, ubi simili modo multa de legis divinae
quaestionibus enodavit; contra quos ita fervore pietatis incanduit, ut
diligentius atque vivacius adversus eos dixerit quam contra hereses alias
disputavit. in libris quoque Confessionum posterioribus tribus voluminbus de
Genesis explanatione disseruit, confessus altitudinem rei quam totiens repetita
expositione tractavit. quaestiones etiam quae in voluminibus sacris ardua
difficultate poterant operiri, libris septem necessaria nimis et syllogistica
probatione declarat, enisus magister optimus et vir acer ingenio ut quod ad
salutem animarum constat esse concessum nequaquam indiscussum mortifera
neglegentia linqueretur.
Scripsit etiam de modis locutionum septem alios mirabiles libros, ubi et
schemata saecularium litterarum et multas alias locutiones Scripturae divinae
proprias, id est, quas communis usus non haberet, expressit, considerans ne
compositionum novitate reperta legentis animus nonnullis offensionibus
angeretur, simulque ut et illud ostenderet magister egregius, generales
locutiones, hoc est schemata grammaticorum atque rethorum, exinde fuisse
progressa, et aliquid tamen illis peculiariter esse derelictum, quod adhuc nemo
doctorum saecularium praevaluit imitari. dicitur etiam et de septem diebus
Genesis septem fecisse sermones, quos sedula cura perquirimus et invenire
desideranter optamus.
5.
Item sanctus Ambrosius de Patriarchis septem libros edidit, qui multa loca
veteris Testamenti factis quaestionibus suaviter enodavit.
6.
Sanctus etiam Hieronymus uno volumine de libro Geneseos Hebraicas solvit
propositas quaestiones, quae per utriusque Testamenti Scripturas divinas
tamquam linea uno calamo deducta parili nitore descendunt. haec a catholicis necessario
perleguntur, quando tantis quaestionibus resolutis textus planissimus
relinquitur et clara luce vulgatur. explanationes quoque Hebreorum nominum et
locorum, quae ad magnam intellegentiae partem in librorum veterum auctoritate
sunt positae, uno volumine sua nobis in Latinum interpretatione lucidavit. de
novo quoque Testamento fecit alterum librum, ubi quaestiones ad eandem legem
pertinentes diligentissimus doctor enodavit.
7.
Sanctus quoque Prosper sedula cura legendus est, qui tres libros totius
auctoritatis divinae in centum quinquaginta tribus titulis comprehendit, ad
instar piscium quos evangelica retia de huius saeculi tempestuosa profunditate
traxerunt.
8.
Item in Octateucho eloquentissimae nimis omeliae sunt Origenis in codicibus
tribus; quem multorum quidem Patrum sententia designat hereticum, sanctus vero
Hieronymus eius aliqua opuscula sermone disertissimo transtulit in Latinum.
hunc licet tot Patrum impugnet auctoritas, praesenti tamen tempore et a Vigilio
viro beatissimo papa denuo constat esse damnatum; Theophilus autem Alexandrinae
ecclesiae pontifex triginta quinque sensus eius heretica pravitate distortos
catholica veritate convicit, necnon et Epiphanius Cyprius Salaminae ecclesiae
multa eum detestatione persequitur, cum dolore maximo dicta ipsius iniquissima
calliditate perversa pontificis auctoritate redarguens. sed quemadmodum legi
debeat, in epistula quam scripsit ad Tranquillinum sanctus Hieronymus probabiliter
indicavit, ut nec studiosos ab eius necessaria lectione removeat, nec iterum
incautos praecipitet ad ruinam. quem quidam non immerito more anethi habendum
esse dixerunt, qui dum sacrarum condiat pulmentaria litterarum, ipse tamen
decoctus exsucatusque proicitur. de quo conclusive dictum est «Ubi bene, nemo
melius: ubi male, nemo peius», et ideo caute sapienterque legendus est, ut sic
inde sucos saluberrimos assumamus, ne pariter eius venena perfidiae vitae
nostrae contraria sorbeamus. cui et illud convenienter aptari potest quod
Vergilius, dum Ennium legeret, a quodam quid faceret inquisitus respondit -
«Aurum in stercore quaero.» quapropter in operibus eiusdem Origenis, quantum
transiens invenire praevalui, loca quae contra regulas Patrum dicta sunt
achresimi repudiatione signavi, ut decipere non praevaleat qui tali signo in
pravis sensibus cavendus esse monstratur. posteriores autem in toto dicunt eum
esse fugiendum, propterea quia subtiliter decipit innocentes; sed si adiutorio
Domini adhibeatur cautela, nequeunt eius nocere venenosa.
9.
Reliqui etiam vobis praestante Domino, si legere volueritis, omelias praedicti
Origenis, id est, in Genesi xvi, in Exodo xii, in Levitico xvi, in Numerorum
xxviiii, in Deuteronomio sermones iiii in quibus est minuta nimis et suptilis
expositio, in Hiesu Nave xxvi, in Iudicum viiii. in Ruth vero priscas
explanationes nequaquam potui reperire, novellas autem virum religiosissimum
presbyterum Bellatorem condere persuasi, qui multa de praeconiis huius feminae
aliarumque subsequentium duobus libris copiosa laude celebravit; quos libros
expositionibus Origenis forsitan competenter adiunxi, ut explanatio totius
codicis Octateuchi consummato termino clauderetur.
10.
Sed ut textus memorati Octateuchi quodam nobis compendio panderetur, in
principiis librorum de universa serie lectionis titulos eis credidimus
imprimendos, a maioribus nostris ordine currente descriptos, ut lector utiliter
admonitus salubriter reddatur attentus, et facile unamquamque rem dum quaerit
inveniat, quam sibi cognoscit breviter indicatam.
|