1.
In secundo vero Regum codice, quoniam continui textus expositionem reperire non
potui, quaedam frusta disertissimorum virorum velut in uno quodam vestimento
contexui, ut membratim possit adunata collectione cognosci, quod sub uno
corpore nequaquam potuit inveniri.
2.
Primi siquidem voluminis quattuor omeelias Origenis inveni.
3.
De quo libro etiam beatus Augustinus, ad Simplicianum episcopum Mediolanensem
scribens, sex solvit propositas quaestiones, quarum prima est de loco ubi ait
Et insilivit spiritus Domini malus in Saul; secunda vero quaestio est eiusdem
libri, quomodo dictum sit Paenitet me quod ego constituerim regem Saul; tertia
quoque utrum spiritus immundus, qui erat in pythonissa, potuisset agere ut
Samuhel a Saule videretur, ut cum ipso verba misceret; quarta est de secundo
libro Regum ubi ait Intravit rex David et sedit ante Dominum; quinta est de
tertio libro Regum, quod ait Helias O Domine, testis huius viduae cum qua ego
habito apud ipsam, et tu male fecisti ut occideres filium eius; sexta est in
eodem libro de spiritu mendacii per quem deceptus est Achab rex.
4.
Invenimus etiam in secundo libro eiusdem sancti Augustini sermonem unum de
Abessalon, qui patrem suum David ob regni cupiditatem decrevit extinguere.
5.
Repperi etiam de eodem codice beati Augustini tres opinatissimas quaestiones,
quarum ante omnes est de primo libro Regum, ubi David pugnavit cum Golia;
secunda est tertii libri Kegum de Helia et vidua Sareptena; tertia est de
quarto libro Regum, ubi Heliseus fontem mortiferum benedixit.
6.
Nam et beatus Hieronymus ad Abundantium scribens obscurissimas tres alias
exposuit quaestiones: quarum prima est cur David, qui ad expugnandum Saul cum
Achis Allophylorum rege ultroneus veniebat, hominem qui eiusdem Saulis mortem
postea nuntiavit occiderit; secunda est cur David moriens praecepit filio suo
Salomoni magistrum militiae suae Ioab interficere; tertia vero quaestio est de
Semei, qui fugienti David intolerabiles maledictionum iniurias missis etiam
lapidibus irrogavit.
7.
In secundo quoque volumine codicis eiusdem Origenis unam repperi nihilominus
omeliam.
8.
In tertio igitur libro antefati codicis sanctus Ambrosius Mediolanensis
episcopus sermonem fecit de iudicio Salomonis; de quo loco sanctus quoque Hieronymus
dulcissima, sicuti solet, explanatione disseruit; unde etiam et sanctum
Augustinum disertissimum comperimus edidisse sermonem, ut miraculum tale
relatum dignis constaret auctoribus.
9.
De quo libro etiam memoratus sanctus Hieronymus ad Vitalem scripsit episcopum
quomodo Salomon et Achaz, cum essent in undecenis annorum curriculis
constituti, filios genuisse dicantur, quod natura minime probatur habere
communis.
10.
Nam et sanctus Augustinus in libro civitatis Dei septimo decimo, titulo iiii,
dum inter alia de Regum temporibus facundissimus disputator eloquitur, canticum
Annae dilucidavit ex ordine.
11.
In paralipomenon autem libro secundo unam tantum omeliam prolixam Origenis
inveni.
12.
Quae tamen omnia in unius codicis corpore congregavi, ut in vicem commentorum
ad libros ipsos pertinentia Domino praestante relegatis. cui codici puros etiam
quaterniones adiunxi, ut quod de praefato opere adhuc repertum fuerit
praedictis expositionibus aggregetur.
13.
In memoratis autem Paralipomenon libris duobus, quorum a Patribus magna
praedicatur utilitas, qui rerum gestarum notitiam breviter quidem sed
plenissime continere noscuntur, quoniam titulos antiquos non repperi, ad
praecedentium similitudinem locis singulis, ut aestimo, consequenter impressi,
ut qualicumque obsequio sermonis devotionis nostrae qualitas potuisset agnosci.
|