1.
Ex omni igitur Prophetarum codice quinto sanctus Hieronymus primum adnotationes
faciens propter tyrones et parvulos competenter eos et breviter explanavit;
quas vobis in adnotato nuper codice Domino praestante dereliqui. in quo
botrionum formulae ex ipsis adnotationibus forsitan competenter appositae sunt,
quatenus vinea Domini caelesti ubertate completa suavissimos fructus intulisse
videatur. maturis autem et aliqua iam meditatione valentibus supradictus vir
alias copiosas atque planissimas expositiones Christo Domino largiente
profudit; qui Prophetarum abstrusos et latebrosos sermones modo per varietates
translationum, modo resolutis enigmatum nodis ita facit intellegi, ut magnum
arcanum caelestis Regis humanis sensibus pius doctor aperiat.
2.
Nam Esaiam, qui aperte referendo Christi ecclesiaeque mysteria «non tam
propheta quam evangelista dicendus est», decem et octo libris mirabiliter
supradictus sanctus Hieronymus explanavit.
3.
Hieremiam vero, qui «civitatis suae ruinas quadruplici flevit alfabeto»,
quadraginta quinque omeliis Attico sermone Origenes exposuit; ex quibus xiiii
translatas inveni vobisque dereliqui. quem etiam sanctus Hieronymus viginti
libris commentatus esse monstratur; ex quibus sex tantum nos potuimus invenire,
residuos vero adhuc Domino iuvante perquirimus.
4.
Ezechielem vero, cuius in Hebreo sermo «nec omnino disertus nec ammodum
rusticus est», xiiii libris sanctus Hieronymus explanavit; idemque Danihel qui,
licet apud Hebreos nequaquam prophetico choro recipitur, sed inter eos
adnumeratur qui Agiographa conscripserunt, tribus libris a supra memorato
sancto Hieronymo noscitur explanatus.
5.
Residuos vero xii Prophetas, quos sermo vulgus propter brevitatem librorum
suorum Minores appellat, xx libris supradictus sanctus Hieronymus commentatus
esse dinoscitur, id est: Osee libris tribus, Abdiam libro uno, Amos libris
tribus, Iohel libro uno, Ionam libro uno, Naum libro uno, Abbacum libris
duobus, Sofoniam libro uno, Aggeum libro uno, Zachariam libris tribus, Micheam
libris duobus, Malachiam libro uno. de quibus ut nihil linqueretur ambiguum,
nomina quoque eorum quemadmodum Latina lingua intellegi debeant, etymologiis
propriis pulcherrimo decore patefecit. sic nobis ager Dominicus, quasi
quibusdam laboriosis mercennariis exaratus et caelesti rore complutus,
spiritales fructus Domino largiente concessit.
6.
Dicitur etiam et sanctum Ambrosium Prophetarum commenta eloquii soliti
dulcedine confecisse; quae tamen adhuc nullatenus potui reperire. quae vobis
magno studio quaerenda derelinquo, ut expositio multiplicata peritorum copiosam
vobis doctrinam et animae felicissimam conferat sospitatem.
|