1.
Sequitur Psalterii codex tertius, qui nobis primus est in commentorum labore,
sed bis binum locum tenet in ordine. hunc in quibusdam psalmis et beatus
Hilarius et beatus Ambrosius et beatus Hieronymus, in omnibus tamen beatus Augustinus
studiose nimis latiusque tractavit; ex quibus iam duas decadas Domino
praestante collegi.
2.
A quo, ut fieri solet, mutuans lumen de lumine, aliqua de ipso Domino largiente
conscripsi, ut illud in me dictum Mantuani vatis veraciter impleretur
«Et argutos inter strepere anser olores» -
ubi nullam causam digressiva relatione miscuimus, sed in vicem annotationum
breviter de singulis locis diximus, quod textus ipsius qualitas expetebat. quem
si aliquis dignatus fuerit post tales viros fortasse relegere, cognoscet, sicut
et alii Patres sententia indubitata dixerunt, de Scripturis divinis emanasse
quod doctores saecularium litterarum ad sua studia postea transtulerunt. quae
nos, ut se locus attulit, Domino iuvante quantum valuimus (ni fallor)
ostendimus.
3.
Legendus est etiam libellus Athanasii, Alexandrinae civitatis episcopi, quem
Marcellino post aegritudinem in locum refectionis dulcissimae destinavit, qui inscribitur
de libro Psalmorum; ubi diversa commonens virtutem operis ipsius munitissima
discussione patefecit, diversos hominum casus cum suis remediis suaviter
introducens. Psalterium est enim quaedam caelestis sphera stellis densa
micantibus, et, ut ita dixerim, quidam pavo pulcherrimus qui velut oculorum
orbibus et colorum multiplici et decora varietate depingitur; paradisus quin
etiam animarum, poma continens innumera quibus suaviter mens humana saginata
pinguescat.
4.
Quod tamen psalmorum corpus universum et in tribus codicibus per quinquagenos
psalmos iudicavimus conscribendum, ut iubelei anni quantitas triplicata sanctae
Trinitatis votiva nobis remissionis beneficia nuntiaret, et, quoniam unus codex
onerosus quibusdam fratribus poterat inveniri, tali distributione completa spem
pretiosae salutis acciperent, et multi compendia lectionis praestante Domino
salubriter invenirent. habeat ergo bibliotheca vestra unum ex eis codicem, ad
quem recurratis si vos mendositas fortassis offenderit; fratrum vero curiositas
partibus se expleat distributis.
|