1.
Quartus codex est Salomonis, cuius primum librum qui appellatur Proverbia
quadrifaria repperi divisione partitum; de quibus partibus in prologo eiusdem
voluminis aestimavi aliqua commonenda, ut eius intentio praedictis
complexionibus breviter innotescat.
2.
In quo libro Didymum expositorem in Graeca lingua repperimus, qui ab amico
nostro viro disertissimo Epiphanio in Latinum sermonem diligentissime Domino
iuvante translatus est. quem Didymum, quamvis carne caecum, merito beatus
Antonius pater monachorum prophetali lumine vocavit videntem, quando perspicuo
corde conspexit quod corporeis aspectibus non valet intueri. mirum est enim
dicere quantis disciplinis atque artibus audiendo imbutus fuerit, qui ipsos
quoque apices litterarum privatus carnali lumine nequibat inspicere. quod mihi
paene impossibile, fateor, videbatur esse cum legerem, nisi de partibus Asiae
quendam ad nos venire Eusebium nomine contigisset, qui se infantem quinque
annorum sic caecatum esse narrabat, ut sinistrum eius oculum fuisse excavatum
orbis profundissimus indicaret; dexter vero globus vitreo colore confusus sine
videndi gratia infructuosis nisibus volvebatur. hic tantos auctores, tantos
libros in memoriae suae bibliotheca condiderat, ut legentes probabiliter
ammoneret in qua parte codicis quod praedixerat invenirent. disciplinas omnes
et animo retinebat et expositione planissima lucidabat. commonuit etiam
tabernaculum templumque Domini ad instar caeli fuisse formatum; quae depicta
subtiliter lineamentis propriis in pandecte Latino corporis grandioris competenter
aptavi. de veste quoque sacerdotali plurima Domini sacramenta texebat, asserens
nihil otiose positum quod non alicuius rei pulcherrimam portaret imaginem; haec
etiam Ioseppum, Origenem et Hieronymum commemorasse in suis opusculis
asserebat. quid plura? fecit credi de Didymo, quem suo praesentabat exemplo.
cuius etiam instructione commonitus multos codices antiquos repperi, qui apud
me habebantur incogniti: quem tamen adhuc Novatianae pravitatis errore
detentum, misericordia Domini suffragante rectae fidei credimus illuminatione
complendum, ut quem Scripturas suas animo fecit discere, iubeat catholicae
fidei integritate pollere.
3.
Secundus vero liber Salomonis, qui appellatur Ecclesiastes, a beato Hieronymo
potenter expositus est; quem Latino sermone nuncupat Contionatorem, quod
loquatur ad populum et sermo eius non specialiter ad unum sed ad universos
generaliter dirigatur. Ecclesiastes autem noster est Dominus Christus, qui
medio pariete destructo inimicitias carnis evacuans fecit utrumque unum. hic
super omnia sequenda dicit iussa divina, cuncta mundi istius vanitatem
vanitantium esse commemorans. de quo libro et Victorinus, ex oratore episcopus,
nonnulla disseruit.
4.
In Cantico Canticorum duabus omeliis expositionem Origenis idem sanctus
Hieronymus, Latinae linguae multiplicator egregius, sua nobis ut consuevit
probabili translatione prospexit. quos item Rufinus interpres eloquentissimus
adiectis quibusdam locis, usque ad illud praeceptum quod ait Capite nobis
vulpes pusillas exterminantes vineas, tribus libris latius explanavit. post
quos Epiphanius antistes Cyprius totum librum Graeco sermone uno volumine sub
brevitate complexus est. hunc nos ut alios in Latinam linguam per amicum
nostrum virum disertissimum Epiphanium fecimus Domino iuvante transferri.
quapropter praedicti libri diligentissimos expositores sub uno codice
comprehendi, ut simul omnes legentibus offerantur qui tractatores unius
voluminis extiterunt. unde etiam et sanctus Ambrosius in libro tertio
Patriarcharum, ubi de persona Isaac loquitur, multa salubriter luculenterque
disseruit.
5.
Saepe dictus autem pater Hieronymus asserit Sapientiae librum non a Salomone,
ut usus habet, sed a Philone doctissimo quodam Iudaeo fuisse conscriptum; quem
pseudographum praenotavit, propterea quod usurpationem nominis portat alterius.
cuius voluminis expositionem presbyter Bellator octo libris se assumpsisse
testatus est; quem cum aliis opusculis eius pariter sustinemus. de quo et pater
Augustinus et sanctus Ambrosius omeliarum nomine nonulla dixerunt: dictio nimis
suavissima et re vera nominis sui dignitate resplendens.
6.
Ecclesiasticum vero librum supradictus Hieronymus Iesu filii Sirac esse
commemorat, qui Congregator Latino potest sermone vocitari. sed inter
Ecclesiasten et Ecclesiasticum istam Patres posuere distantiam, quod
Ecclesiastes ad Christum Dominum solummodo debet referri; Ecclcsiasticus vero
cuicumque iusto praedicatori potest absolute congruere, qui ecclesiam Domini
sanctissimis solet monitis congregare. quod librum utique praesentem fecisse
manifestum est, quem propter excellentiam virtutum sliarum panaretum appellat,
id est virtutum omnium capacem; cuius tanta claritas tantaque latinitas est, ut
sibi textus ipse commenta sint; atque utinam quam cito mente capitur, tam
facile actuum qualitate reddatur.
7.
Quibus libris iuvante Domino capitula insignire curavimus, ne in tam necessaria
lectione, ut saepe dictum est, confusa tyronis novitas linqueretur.
|