1.
Sequitur Agiographorum codex sextus, habens libros octo, qui in capite suo
continet Iob, praeclarum patientiae gloriosumque documentum. quem labore beati
Hieronymi Latina lingua, sicut et alia multa, cautissime translatum
expositumque promeruit; cuius explanationibus actum est ut, sicut Dominus de
ipso testari dignatus est, inculpabiliter cuncta locutus fuisse doceatur.
2.
Quanta enim liber ille continet suavia sacramenta verborum, sicut beatus
Hieronymus dicit in epistula quam dirigit ad Paulinum: «Prosa incipit, versu
labitur, pedestri sermone finitur, omnaque legis dialecticae propositione,
assumptione, confirmatione, conclusione determinat.» quod si ita est, - nec
aliter esse potest quam quod tanti viri celebrat auctoritas, - ubi sunt qui
dicunt artem dialecticam ab Scripturis sanctissimis non coepisse? Singula in eo
verba plena sunt enigmatibus, propositionibus et quaestionibus sacris; et, ut
de ceteris sileam, resurrectionem carnis sic prophetat, ut nullus de ea vel
manifestius vel cautius aliquid scripsisse videatur. sic enim ait: «Scio quod
Redemptor meus vivat, et in novissimo de terra surrecturus sim. et rursus
circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum; quem visurus sum ego ipse,
et oculi mei conspecturi sunt et non alius. reposita est haec spes mea in sinu
meo.»
3.
Sanctus quoque Augustinus, in eodem libro annotationes faciens, eum solita
curiositate tractavit. quidam etiam est anonymus, ex cuius stilo beatum esse
suspicamur Hilarium, qui commenta libri ipsius conscripsit in ordinem; quae si
legatis attonite, poterunt vos diligcnter instruere. magnus plane liber Iob et
in solamen humani generis utilitatemque conscriptus, quando sanctus vir tanta
et talia pertulisse monstratus est, ut levia sibi unusquisque peccator faciat,
quaecumque se sustinere cognoscit.
4.
Tobi autem in libris v, Hester in libris vi, Iudith in libris vii et
Machabaeorum in libris x expositio in Latinum is sermonem praedicti Bellatoris
presbyteri, ut praevalet, labore collecta est.
5.
Quorum tamen librorum titulos sub brevitate collegi, quando instructionis non
minimum creditur esse compendium, res fusas latissime paucis sermonibus
indicare; his enim remediis lectoris aminus introductus saluberrimam
Scripturarum seriem provocatus excurrit. sed eos, licet historici sint et
planissima relatione fundantur, tamen propter virtutes excellentissimas morum
conscriptos esse cognoscite, ut patientiam, ut spem, ut caritatem, ut etiam in
feminis fortitudinem, ut pro Deo contemptam praesentis saeculi vitam, vel
cetera quae illic virtutum genera Domino praestante floruerunt, nostris animis
competenter infunderent.
6.
In Hesdrae vero libris duobus Graeco sermone singulas omelias expositas
Origenis inveni, quae eiusdem religiosi viri Bellatoris iabore translatae sunt.
nam et sanctus Ambrosius in libro Patriarcharum, ubi de persona Ioseph
loquitur, secundum librum Machabaeorum exempli causa commemorat cuius maximam
partem ad demonstrandam tolerantiam eloquentiae suae dulcissimo liquore
patefecit. libri vero Machabaeorum a supradicto amico nostro Bellatore sedula
expositione Domino iuvante confecti sunt, ne tam magna lectio inexplanata
forsitan linqueretur, quae nobis tot virtutum exempla declaravit.
|