1.
Octavus codex canonicas epistulas continet Apostolorum. sed in epistulis
tredecim sancti Pauli annotationes conscriptas in ipso initio meae lectionis
inveni, quae in cunctorum manibus ita celebres habebantur, ut eas a sancto
Gelasio, papa urbis Romae, doctissimi viri studio dicerent fuisse conscriptas:
quod solent facere qui res vitiosas cupiunt gloriosi nominis auctoritate
defendere. sed nobis ex praecedentibus lectionibus diligenti retractatione
patuerunt suptilissimas quidem esse ac brevissimas dictiones, sed Pelagiani
erroris venena illic esse seminata; et ut procul a vobis fieret error
hereticus, primam epistulam ad Romanos qua potui curiositate purgavi, reliquas
in chartacio codice conscriptas vobis emendandas reliqui. quod facile
subiacebit, quando praecedenti exemplo audacior redditur sequentis imitatio.
2.
Sed inter has soliicitudines graviter aestuatus, quendam anonymum codicem
subnotatum divina repperi provisione collatum, qui tredecim epistulas sancti
Pauli non ignobili annotatione tractavit. hic diligenter excursus secundum
vobis ac securum genus commentorum Domino largiente praestabit.
3.
Ad Hebreos vero epistulam quam sanctus Iohannes Constantinopolitanus episcopus
triginta quattuor omelias Attico sermone tractavit, Mutianum virum
disertissimum transferre fecimus in Latinum, ne epistularum ordo continuus
indecoro termino subito rumperetur.
4.
In epistulis autem canonicis Clemens Alexandrinus pxesbyter, qui et Stromatheus
vocatur, - -id est, in epistula sancti Petri prima, sancti Iohannis prima et
secunda, et Iacobi, - -quaedam Attico sermone declaravit; ubi multa quidem
suptiliter, sed aliqua incaute locutus est. quae nos ita transferri fecimus in
Latinum, ut exclusis quibusdam offendiculis purificata doctrina eius securior
potuisset auriri.
5.
Sanctus quoque Augustinus epistulam Iacobi apostoli solita diligentiae suae
curiositate tractavit; quam vobis in membranacio codice scriptam reliqui.
6.
Sed cum de reliquis canonicis epistulis magna nos cogitatio fatigaret, subito
nobis codex Didymi Graeco stilo conscriptus in exposirionem septem canonicarum
epistularum Domino largiente concessus est; qui ab Epiphanio, viro
disertissimo, Divinitate iuvante translatus est.
7.
In epistula vero prima beati Iohannis sanctus Augustinus decem sermonibus multa
et mirabiliter de caritate disseruit.
8.
Tertium vero codicem repperi epistularum sancti Pauli, qui a nonnullis beati
Hieronymi annotationes brevissimas dicitur continere; quem vobis pariter
Christo largiente dereliqui.
9.
Post haec vero tria paria quae diximus commentorum, Petrus abbas Tripolitanae
provinciae sancti Pauli epistulas exemplis opusculorum beati Augustini
subnotasse narratur, ut per os alienum sui cordis declararet arcanum; quae ita
locis singulis competenter aptavit, ut hoc magis studio beati Augustini credas
esse perfectum. mirum est enim sic alterum ex altero dilucidasse, ut nulla
verborum suorum adiectione permixta desiderium cordis proprii complesse
videatur. qui vobis inter alios codices divina gratia suffragante de Africana
parte mittendus est.
10.
Sic totus ordo epistularum canonicarum tam sancti Pauli quam diversorum
apostolorum Domini favore completus est. dicitur enim et beatum Ambrosium
subnotatum codicem epistularum omnium sancti Pauli reliquisse suavissima
expositione completum; quem tamen adhuc invenre non potui, sed diligenti cura
perquiro.
11.
Dictae sunt igitur annotationes epistularum a nonnullis breviter comprehensae.
nunc per ordinem dicamus, sicut et in Prophetis factum est, qui eas latius
exponere maluerunt; ut iliud datum inchoantibus, hoc reservatum vldeatur esse
erfectis.
12.
Sancti Pauli prima omnium et ammirabilior destinata cognoscitur ad Romanos,
quam Origenes viginti libris Graeco sermone declaravit; quos tamen supradictus
Rufinus in decem libris redigens adhuc copiose transtulit in Latinum. sanctus
vero Augustinus ipsam epistulam inchoaverat exponendam; in cuius tantum
salutatione unum librum se profudisse commemorat, et, ut eius verbis utar,
«operis ipsius magnitudine ac labore deterritus in alia faciliora deflexus»
est. qui etiam scribens ad Simplicianum, episcopum Mediolanensem, sublimes et
exquisitas de eadem epistula tractavit aliquas quaestiones; quas nos praedicto
codici iudicavimus inserendas ne, dum expositio divisa quaeritur, legentis
intentio noxie differatur.
13.
Ad Galatas autem idem sanctus Augustinus latius explanavit, de qua et sanctus
Hieronymus tribus libris expositionem tetendit. idem pater Hieronymus aliis
tribus libris epistulam ad Ephesios diligenter aperuit. ad Titum quoque
expositionem uno volumine comprehendit. ad Philemonem etiam uno libro
patefecit.
14.
Residuas vero epistulas sancti Pauli - id est, ad Corinthios duas, ad
Thessalonicenses duas, ad Colosenses unam, ad Timotheum duas - -sanctus
Hieronymus dicitur explanasse; unde multa pars scientiae tribuitur, cum
provenerit ignorantibus nosse quod quaerant. quas tamen continuo de diversis
partibus, ubi direximus inquirendas, suscepturos nos esse Domini miseratione
confidimus, et ideo studiose sustinere debemus, quod nobis transmittendum esse
cognovimus; eoque fiat ut si cuicumque vestrum antequam veniant aliquid eorum
fortassis occurrerit, studeat diligenti cura transcribere et praedictis
expositoribus aggregare, quatenus iuvante Domino et labore vestro monasterii
bibliotheca proficiat, quibus tanta noscuntur esse praeparata. quod si forsitan
senectus nostra, priusquam haec compleantur, iussione Domini cum remissione
peccatorum, sicut vos orare deprecor, votivo fine transiverit, ad vos, ut
credere dignum est, quandoque res sperata perveniet.
15.
Commemoratas tamen epistulas a Iohanne Chrysostomo expositas Attico sermone in
suprascripto octavo armario dereliqui, ubi sunt Graeci codices congregati; ut
si Latina non potuerint latiora commenta procurari, de istis subinde
transferatur quod plenissimam poterit praestare notitiam, quatenus in omnibus
LXX uno libris canonicis, sicut a sancto patre Augustino noscitur comprehensum,
antiquorum expositiones Domino largiente, velut spiritalia poma Paradisi,
sumenda vestris epulis offerantur.
16.
Quod si in his quae dicta sunt aliqua fortasse loca dubia sunt relicta, nec
explanatione plenissima satisfacere potuerunt, nequaquam vobis modernos
expositores interdico; caute tamen quaerendos esse catholicos, quoniam accessu
temporum multis noviter gratia divinitatis infunditur, quae forsitan priscis
doctoribus celata monstratur.
|