1.
Nonus igitur codex Actus Apostolorum et Apocalypsin noscitur continere, quoniam
et haec quoque Apocalypsis, id est Revelatio, probatur Iohannis apostoli. sed
in Actibus Apostolorum sancti Iohannis, episcopi Constantinopolitani, in Graeco
sermone commenta repperimus; quae amici nostri in duobus codicibus lv omeliis
iuvante Domino transtulerunt.
2.
Apocalypsis vero, quae studiose legentium animos ad supernam contemplationem
deducit, et facit mente cernere quod angeli videndo beati sunt, sancti
Hieronymi expositione 4conspicua est. de quo libro et Victorinus saepe dictus
episcopus difficilia breviter quaedam loca tractavit. Vigilius quoque, Afer
antistes, de mille annorum intellegentia quae praedicta Apocalypsi continetur,
unde magna quaestio nonnullis oboritur, plenissima et diligenti naratione
disseruit.
3.
Ticonius etiam Donatista in eodem volumine quaedam non respuenda subiunxit,
quaedam vero venenosi dogmatis sui fecilenta permiscuit; cui tantum in bonis
dictis chresimon, in malis achriston quantum transiens valui reperire, ut
arbitror, competenter affixi. quod et vobis similiter in suspectis
expositoribus facere suademus, ne lectoris animus fortasse turbetur nefandi
dogmatis permixtione confusus.
4.
De quo volumine sanctus quoque Augustinus in libris Civitatis Dei plura
praestantius et diligenter aperuit. nostris quoque temporibus Apocalypsis
praedicta beati episcopi Primasii, antistitis Africani, studio minute ac
diligenter quinque libris exposita est. quibus etiam liber unus Quid faciat
hereticum cautissima disputatione subiunctus est: quae in templo Domini sacrata
donaria sanctis altaribus offerantur.
5.
Sed quoniam diximus expositores, quantos vel invenire priscos potuimus, vel
nuper per amicos nostros de Graeca lingua transferri vel nova cudi fecimus,
nunc de sex modis intellegentiae aliquid disseramus, ut saepius illuc redeuntes
pestiferos vitemus errores.
|