1.
Dicamus nunc quemammodum universalia sanctaque concilia fidei nostrae salutaria
sacramenta solidaverint, ut ibi cognoscentes verae religionis arcanum
pestiferos vitemus errores. primo loco Nicaena synodus legitur constituta; deinde
Constantinopolitana, tertia Ephesena prior, quarta Calchedonensis, quas merito
sancta probat Ecclesia: quae tanta fidei nostrae lumina praestiterunt, ut in
nullum perversitatis scopulum, si tamen protegente Domino custodimur, caecatis
mentibus incidere debeamus. nam sanctissimi Patres, iniuriam rectae fidei non
ferentes, regulas quoque ecclesiasticas ibidem statuere maluerunt, et
inventores novarum heresum pertinaces divino gladio perculerunt, decernentes
nullum ulterius debere novas incutere quaestiones, sed probatorum veterum
auctoritate contentos sine dolo et perfidia decretis salubribus oboedire. sunt
enim nonnulli qui putant esse laudabile, si quid contra antiquos sapiant et
aliquid novi, unde periti videantur, inveniant.
2.
Calchedonensis autem synodi testis est codex Encyclius, qui eius reverentiam
tanta laude concelebrat, ut sanctae auctoritati merito iudicet comparandam.
quem codicem, id est totius orbis epistularum, a viro disertissimo Epiphanio
fecimus in Latinum de Graeco sermone converti.
3.
Sed quoniam sacras litteras in novem codicibus cum introductoribus et paene cum
omnibus Latinis expositoribus suis, ut datum est, Domino iuvante collegimus,
nunc videamus quemadmodum lex divina tribus generibus divisionum a diversis
Patribus fuerit intimata; quam tamen veneranter et concorditer suscipit
universarum Ecclesia regionum.
|