1.
Auctoritas divina secundum sanctum Hieronymum in Testamentis duobus ita
dividitur, id est:
In Vetus.
In Lege, id
est, in Genesim Exodum Leviticum Numerorum Deuteronomium.
In Prophetis: Iesu Nave Iudicum Ruth Samuhel Esaias Hieremias Ezechiel Liber
duodecim Prophetarum.
In Agiographis: Iob David Salomon proverbia Ecclesiasticum Canticum Canticorum
Verba Dierum, id est Paralipomenon Ezras Hester.
In
Novum.
In Evangeliis: Mattheus Marcus Lucas lohannes.
Epistulis
Apostolorum: Pauli xiiii, Petri ii, Iohannis iii, Iacobi i, Iudae i.
In Actibus Apostolorum.
In Apocalypsin liber unus.
2.
Sciendum est plane sanctum Hieronymum ideo diversorum translationes legisse
atque correxisse, eo quod auctoritati Hebraicae nequaquam eas perspiceret
consonare. unde factum est ut omnes libros veteris Testamenti diligenti cura in
Latinum sermonem de Hebreo fonte transfunderet, et ad viginti duarum litterarum
modum qui apud Hebreos manet competenter adduceret, per quas omnis sapientia
discitur et memoria dictorum in aevum scripta servatur. huic etiam adiecti sunt
novi Testamenti libri viginti septem; qui colliguntur simul quadraginta novem.
cui numero adde omnipotentem et indivisibilem Trinitatem, per quam haec facta
et propter quam ista praedicta sunt, et quinquagenarius numerus indubitanter
efficitur, quia ad instar iubelei anni magna pietate beneficii debita relaxat
et pure paenitenrium peccata dissolvit.
3.
Hunc autem pandectem propter copiam lectionis minutiore manu in senionibus
quinquaginta tribus aestimavimus conscribendum, ut quod lectio copiosa tetendit
scripturae densitas adunata contraheret.
4.
Meminisse autem debemus memoratum Hieronymum omnem translationem suam in
auctoritate divina, sicut ipse testatur, propter simplicitatem fratrum colis et
commatibus ordinasse; ut qui distinctiones saecularium litterarum comprehendere
minime potuerunt, hoc remedio suffulti inculpabiliter pronuntiarent
sacratissimas lectiones.
|