1.
Vos igitur, qui divinarum et saecularium litterarum cognitione polletis, et
scientia vobis est ab usu communi reperire quod dissonat, tali modo sacras
percurrite lectiones; a paucis enim doctisque faciendum est, quod simplici et
minus eruditae congregationi noscitur esse praeparandum. quapropter prius
introi1e diligenter, et sic scriptorum delicta corrigite, ne iuste arguamini si
praecipitanter alios emendare temptetis; istud enim genus emendationis, ut
arbitror, valde pulcherrimum est et doctissimorum hominum negotium gloriosum.
2.
In primis igitur idiomata Scripturae divinae nulla praesumptione temeretis, ne
cum ad intellectum communem quae dicta sunt trahere cupitis (quod absit) caelestium
verborum puritas dissipetur. idiomata enim legis divinae dicuntur propriae
locutiones, quas communis usus non habere cognoscitur, ut est illud:
Secundum innocentiam manuum mearum, vel
De vultu tuo iudicium meum prodeat -
Auribus percipe lacrimas meas, et
Effundite coram illo corda vestra -
Adhaesit anima mea post te -
Multiplicasti locupletare eam -
Ibi laetabimur in id ipsum, et
Inclinavit ex hoc in hoc -
Misit Moysen servum suum, et Aaron quem elegit ipsum -
Defecerunt oculi mei in eloquium tuum -
Fiat manus tua ut salvum me faciat.
haec et his
similia, quae nimis probantur esse numerosa, licet communis usus refugiat,
tamen ne dissipari liceat, auctoritas illa procul dubio sancta commendat. quod
si ea latius nosse desideratis, legite sancti Augustini septem libros de Modis
locutionum, quos fecit de quinque libris Moysi et uno Iesu Nave et altero
Iudicum, et tunc de tali re poteritis abundantissima largitate satiari. in
sequenti vero auctoritate vobis similia reperire copiosissime subiacebit.
3.
Hebrea vero quaedam nomina hominum vel locorum nulla declinatione frangatis;
servetur in eis linguae suae decora sinceritas. illas tantum litteras
commutemus, quae vocabuli ipsius possunt exprimere qualitatem, quoniam
interpretatione nominis sui unum quodque eorum magno sacramento rei alicuius
constat appositum, ut est Seth, Enoch, Lamech, Noe, Sem Cham et Iafeth, Aaron,
David et his similia. locorum autem nomina, ut est Sion, Choreb, Geon, Hermon
vel his similia, pari devotione linquamus.
4.
Tertio res quae in bono et in malo ponuntur non sunt ullatenus temerandae, ut
mons, leo, cedrus, catulus leonis, clamor, homo, fructus, calix, vitulus,
pastor, thesaurus, vermis, canis, et his similia. nec illa nomina mutanda sunt,
quae pro aliis nominibus apponuntur, ut:
Satanas qui a recto calle discedit -
manus lavare significat non esse participem -
quod pedes pro actu ponuntur -
quod frequenter expectationem pro spe ponit -
semel pro incommutabili sententia denuntiatur -
iurare Deum pro confirmare dicitur.
ista enim ab expositoribus nobis aperienda desideremus; non aliquid eorum
sacrilega voluntate truncemus.
5.
Nec illa verba tangenda sunt, quae interdum contra artem quidem humanam posita
reperiuntur, sed auctoritate multorum codicum vindicantur. corrumpi siquidem
nequeunt, quae inspirante Domino dicta noscuntur, ut est:
Obliti non sumus te, et illud
Viri sanguinum et dolosi -
Fabricatus est templum, et
Radetur caput suum, et
Inflabitur ventrem pro inflabitur ventre -
Viri viri si praevaricata fuerit uxor eius, et
Imponent super altare omnia vasa eius in quibus ministrant in ipsis
Terra in qua habitant in ea, et
Protulerunt exploratores pavorem terrae quam exploraverant eam -
De manu canis unicam meam, et
Flumina plaudebunt manibus in se -
Tunc exultabunt omnia ligna silvarum.
6.
Et quoniam interdum casus generaque nominum vel temporum humanis regulis
nequeunt convenire, sed tamen eorum usum ecclesiasticus consensus amplectitur,
duorum vel trium priscorum emendatorumque codicum auctoritas inquiratur, -
scriptum est enm In ore duorum vel trium stabit omne verbum, - et praesumi non
liceat, quod divino vindicatur eloquio; ut est in psalmo vigesimo primo Populo
qui nascetur, quem fecit Dominus, et illud Evangelii Euntes docete omnes
gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, similiter
et in centesimo quadragesimo tertio psalmo Beatus populus, cuius est Dominus
Deus eorum, et his similia.
7.
Regulas igitur elocutionum Latinorum, id est quadrigam Messii, omnimodis non
sequaris, ubi tamen priscorum codicum auctoritate convinceris; expedit enim
interdum praetermittere humanarum formulas dictionum, et divini magis eloquii
custodire mensuram. in prosa caput versus heroici finemque non corrigas;
quinque longas totidemque breves non audeas improbare; trocheum triplicem
laudabilis neglectus abscondat. meotacismos et hiatus vocalium omrino
derelinque, quoniam hic locum habere non possunt quae doctores litterarum
liberalium regulariter custodire noscuntur. istud enim inter humanas dictiones
convenit praecaveri; in divinis autem eloquiis tales compositiones nullatenus
accusantur. maneat ubique incorrupta locutio quae Deo placuisse cognoscitur,
ita ut fulgore suo niteat, non humano desiderio carpienda subiaceat. haec enim
et simplices suaviter instruit, et doctos pro sua reverentia decenter oblectat.
8.
Post superiorem igitur divisionem, ubi diximus idiomata legis divinae non esse
tangenda, vel cetera quae sequuntur, locus ammonet more maiorum hanc quoque
ponere subdivisionem, ut ad particulas partium distinctius venire debeamus.
unde enim doctissimus Aristoteles Perihermenias suas ad liquidum perducere
potuisset, nisi divisionum et subdivisionum iterumque particularium divisionum
ordine custodito cuncta tractasset? quem secuti nunc dicimus in quibus litteris
sunt librariorum vitia corrigenda.
9.
In verbis quae accusativis et ablativis praepositionibus serviunt, situm
motumque diligenter observa, quoniam librarii grammaticae artis expertes ibi
maxime probantur errare; nam si M litteram inconvenienter addas aut demas,
dictio tota confusa est. casus vero nominum, exceptis monoptotis,
declinationesque verborum quae defectiva non sunt, totasque partes orationis -
-ubi tamen sacra non impugnat auctoritas - -considera diligenter, suisque locis
aptata custodi, ne locutionis ordine permixto totum (quod absit) possideat
indecora confusio. B pro V, V pro B, O pro U, N pro M contra orthographiae
praecepta vitiose positas non relinquas; aspirationem vero superfiuam deme aut
adice competenter. casus nominum temporaque verborum, ubi tamen permitteris,
custodi diligenter; reperies enim frequenter in auctoritate consuetudini
dissona, quae tibi non liceat immutare. sed in his emendatorum codicum servetur
exemplum; cetera vero quae sunt male praesumpta recorrige, quoniam antiquarii
exinde potius probantur offendere, dum elocutioni Latinae linguae nesciunt
servire disposite. A in fine adverbii non relinquas; A iterum casui genitivo
non subtrahas multa etiam respectu euphoniae propter subsequentes litteras
probabiliter immutamus, ut illuminatio, irrisio, immutabilis, impius, improbus.
R litteram narrationi tolle superfluam; a gnaro enim, id est scito seu perito,
venit nominis ista compositio. quod, cum pronomen est, per D non per T
litteram; cum vero adverbium numeri est, per T non per D litteram scribendum
est. quicquam - -C magis in prima syllaba ponendum est quam D propter
euphoniam, quam praecipimur sequi. quid plura? secundum regulas artigraphorum
quae tamen sunt emendanda percurre, ne articulatae vocis pulchra modulatio
peregrinis litteris maculata absona potius et indecora reddatur.
10.
Orthographos priscos frequenter relege, quos ego inferius titulo trigesimo, ubi
de antiquariis legitur, propter notitiam librariorum utiliter instruendam
defiorandos esse iudicavi, et extrinsecus huic libro de Orthographia titulum
dedi. ita contingit ut et istud studioso prosit legere, ubi cognoscit quae in
Scripturis sanctis minime debeat violare, et illud necessario latius discitur,
ubi generaliter praesumpta vitia corrigantur.
11.
Quod si tamen aliqua verba reperiuntur absurde posita, aut ex his codicibus
quos bcatus Hieronymus in editione septuaginta interpretum emendavit, vel quos
ipse ex Hebreo transtulit, intrepide corrigenda sunt; aut, sicut beatus
Augustinus ait, recurratur ad Graecum pandectem, qui omnem legem divinam
dinoscitur habere collectam; vel, quibus possibile fuerit, Hebream scripturam vel
eius doctores requlrere non detrectent - decet enim ut, unde ad nos venit
salutaris translatio, inde iterum redeat decora correctio. merito enim Patribus
nostris de hac re maxima cura fuit, ne tunica Domini Salvatoris, quam
truculentis militibus scindere non licuit, lectoribus subiaceat imperitis.
audiat Spiritus sanctus sincerissima quae donavit, recipiat illibata quae
contulit; tunc nos fideles sibi esse cognoscit, si dicta ipsius nulla
praesumptione carpamus. nam quemammodum salvari volumus, si (quod dictu nefas
est) remedium salutare pro nostra voluntate rumpamus?
12.
Sed ut his omnibus addere videaris ornatum, posituras, quas Graeci thesis
vocant, id est puncta brevissima pariter et rotunda - -praeter translationem
sancti Hieronymi, quae colis et commatibus ordinata consistit, unde et in
praefatione iam dictum est - singulis quibusque pone capitibus, quoniam
illustrem et planissimam faciunt orationem quando, sicut inferius exponitur,
suis locis aptata resplendent. quale est enim inoffenso gradu per sensus ire
sanctissimos, venasque praeceptorum saluberrimas subtiliter introire; terminos
suos modulatae voci competenter affigere, totamque dictionem sic per membra
dividere ut suis partibus considerata pulchrescant! nam si corpus nostrum
indiget per membra cognosci, cur lectio cum suis partibus videatur confusa
derelinqui? istae siquidem positurae seu puncta quasi quaedam viae sunt sensuum
et lumina dictionum, quae sic lectores dociles faciunt tamquam si clarissimis
expositoribus imbuantur. prima est media, secunda subdistinctio, tertia plena;
quas a maioribus nostris ideo constat inventas, ut spiritus longa dictione
fatigatus vires suas per spatia discreta resumeret. quas si mavis cupidus
lector agnoscere, Donatum lege, qui te possit de hac re brevi compendio
diligenter instruere. has distinctiones in Psalterio archetypo nos posuisse
retinemus, cuius obscuritates talibus remediis ex maxima parte Domino
praestante lucidavimus.
13.
Ita septenarius numerus ab utraque parte completus est, ut a quibus rebus
abstineamus et quas res emendare in auctoritate. praesumamus, sicut opinor,
evidenter appareat. quod si tamen hoc desiderium et alio modo potuerit
adiuvari, adiciatur studiis vestris, ne more humanitatis nos aliquid
necessarium praetermisisse videamur.
14.
Nunc quemammodum extra auctoritatem reliquas lectiones debeamus emendare
dicendum est. commenta legis divinae, epistulas, sermones librosque priscorum
unus quis emendator sic legat, ut correctiones eorum magistris consociet
saecularium litterarum, et ubicumque paragrammata in disertis hominibus reperta
fuerint, intrepidus vitiosa recorrigat, quoniam viri suprascripti sic dicta sua
composuisse credendi sunt, ut regulas artis grammaticae quas didicerant
custodisse iudicentur. epistulae quoque Patrum, sermones et libri diversorum
necnon et omeliae vel cum hereticis altercationes fidelium, quoniam diversa
loca Scripturae divinae suaviter ac diligenter aperiunt, magno studio
relegantur, competenter accensis totum nitidum, totum splendidum Domino
praestante colluceat. si quid tamen in eis ad Scripturas divinas exponendas
conveniens invenitur, non dubitetis sociare voluminibus divinis, sicut et nos
in libris Regum fecisse cognoscimur. multa enim reperiuntur a probatissimis
hominibus per occasionem alterius operis latius de libris dicta divinis, quae
auctoritati videlicet sacrae competenter aptantur. unde supplico ut quod nos
parva legendo minus explicare potuimus, vos copiosissima lectione saginati tam
de istis codicibus quos relinquimus quam quos potueritis feliciter invenire
perfectius in Christi nomine compleatis.
15.
Precor etiam vos, qui tamen emendare praesumitis, ut superadiectas litteras ita
pulcherrimas facere debeatis, ut potius ab antiquariis scriptae fuisse
iudicentur. non enim in illo decore quicquam turpe convent inveniri, quod
postea studiosorum oculos videatur offendere. considerate igitur qualis vobis
causa commissa sit, utilitas Christianorum, thesaurus ecclesiae, lumen
animarum. studete ergo ne qua remaneat in veritate mendositas, in puritate
falsitas, in integritate perversitas litterarum.
16.
Sed quoniam novem codices legis divinae prima fronte posminus eorumque
introductores cum expositoribus suis iuvante Domino quanta valuimus curiositate
memoravimus, ad postremum tres divisiones a maioribus datas totius legis
divinae tetigimus, deinde adiecimus quemammodum emendari caute debeat caelestis
auctoritas ne discerperetur praesumpta licentia aut traderetur sequentium
manibus indecora confusio, nunc de virtute lectionis divinae est omnimodis
disserendum, ut sua quaeque loca propria dulcedine farciantur.
|