1.
Habent etiam post tractatores diversos relatores temporum et studia Christiana,
qui ecclesiastica gravitate compositi per vicissitudines rerum mutabilitatesque
regnorum lacteo quidem sed cautissimo nitore decurrunt. qui cum res
ecclesiasticas referant, et vicissitudines accidentes per tempora diversa
describant, necesse est ut sensus legentium rebus caelestibus semper erudiant,
quando nihil ad fortuitos casus, nihil ad deorum potestates infirmas, ut
gentiles fecerunt, sed arbitrio Creatoris applicare veraciter universa
contendunt. - ut est Ioseppus, paene secundus Livius, in libris Antiquitatum
Iudaicorum late diffusus, quem pater Hieronymus, scribens ad Lucinum Betticum,
propter magnitudinem prolixi operis a se perhibet non potuisse transferri. hunc
tamen ab amicis nostris, quoniam est subtilis nimis et multiplex, magno labore
in libris viginti duobus converti fecimus in Latinum. qui etiam et alios septem
libros Captivitatis Iudaicae mirabili nitore conscripsit, quam translationem
alii Hieronymo, alii Ambrosio, alii deputant Rufino; quae dum talibus viris
ascribitur, omnino dictionis eximia merita declarantur. post haec autem legenda
est historia quae ab Eusebio quidem decem voluminibus Graeco sermone
conscripta, a Rufino autem cum adiectione temporum quae secuta sunt undecim
libris monstratur explicita. post historiam vero Eusebii apud Graecos Socrates,
Sozomenus et Theodoritus sequentia conscripserunt; quos a viro disertissimo
Epiphanio in uno corpore duodecim libris fecimus Deo auxiliante transferri, ne
insultet habere se facunda Graecia necessarium, quod vobis iudicet esse
subtractum. Orosius quoque, Christianorum temporum paganorumque collator, praesto vobis
est, si eum legere volueritis. Marcellinus etiam, quattuor libros de temporum
qualitatibus et positionibus locorum pulcherrima proprietate conficiens,
itineris sui tramitem laudabiliter percurrit; quem vobis pariter dereliqui.
2.
Chronica vero, quae sunt imagines historiarum brevissimaeque commemorationes
temporum, scripsit Graece Eusebius; quae transtulit Hieronymus in Latinum, et
usque ad tempora sua deduxit eximie. hunc subsecutus est suprascriptus
Marcellinus Illyricianus, qui adhuc patricii Iustiniani fertur egisse
cancellos, sed meliore conditione devotus a tempore <Theodosii> principis
usque ad fores imperii triumphalis Augusti Iustiniani opus suum Domino iuvante
perduxit, ut qui ante fuit in obsequio suscepto gratus, postea ipsius imperio
copiose amantissimus appareret. sanctus quoque Prosper chronica ab Adam ad
Gensirici tempora et urbis de redationem usque perduxit. forte inveniatis et
alios subsequentes, quia non desunt scriptores temporum, cum saecula sibi
iugiter peracta succedant. sed cum te de memoratis rebus, diligens lector,
expleveris, ingeniumque tuum divina fuerit luce radiatum, lege librum de Viris
illustribus sancti Hieronymi, ubi diversos Patres atque opuscula eorum breviter
et honoravit et tetigit: deinde alterum Gennadii Massiliensis, qui idem de
scriptoribus legis divinae, quos studiose perquisiverat, certissimus indicavit.
hos in uno corpore sociatos dereliqui, ne per diversos codices cognoscendae rei
tarditas afferatur.
3.
Sequuntur enim multarum lectionum venerabilium conditores. modo enim doctissimi
viri aut libros divina inspiratione conficiunt, aut invicem se epistularum
gratia consolantur, aut populos dulcissimo sermone deliniunt, aut cum hereticis
vivacissima nimis altercatione confligunt, ita ut quidam eorum singulari
certamine controversias subeant, et iudicibus mediis gloriosa disceptatione
confiigant. sic, cum pravus quisque destruitur, praestante Domino fidelissimus
inde solidatur. tunc in illo choro sanctissimo atque facundissimo Patrum tibi
eligere poteris, cum quo suavissime colloquaris. difficile quoque dictu est,
quam frequenti occasione reperta Scripturas sanctas locis aptissimis potenter
aperiant, ut subito transiens discas, quod te neglegenter praeterisse
cognoscis. testes sunt doctissimi viri diversa laude praecipui, quibus velut stellis
micantibus caelum fulget ecclesiae.
|