1.
Beatus etiam Hieronymus, Latinae linguae dilatator eximius, - qui nobis in
translatione divinae Scripturae tantum praestitit, ut ad Hebreum fontem paene
non egeamus accedere, quando nos facundiae suae multa cognoscitur ubertate
satiasse, - plurimis libris, copiosis epistulis fecit beatos, quibus scribere
Domino praestante dignatus est. planus, doctus, dulcis parata copia sermonum ad
quamcumque partem convertit ingenium: modo humilibus suaviter blanditur, modo
superborum colla confringit, modo derogatoribus suis vicem necessaria
mordacitate restituens, modo virginitatem praedicans, modo matrimonia casta
defendens, modo virtutum certamina gloriosa collaudans, modo lapsus in clericis
atque monachis pravitatis accusans. sed tamen, ubicumque se locus attulit,
gentilium exempla dulcissima varietate permiscuit, totum explicans, totum
exornans, et per diversa disputationum genera disertus semper et aequalis incedens.
nam cum aliquos libros magna ubertate protendat, tamen pro dulcedine dictorum
finis eius semper ingratus est. quem in Bethleem habitasse, otiosum fuisse non
arbitror, nisi ut in terra illa miraculorum ad instar solis eius quoque ab
Oriente nobis lamparet eloquium.
2.
Is epistulam suam ad Paulinum ex senatore presbyterum mirificam destinavit,
docens quemammodum Scripturas divinas adhibita cautela perlegeret, ubi breviter
virtutem uniuscuiusque libri veteris et novi Testamenti mirabiliter indicavit.
quem si ante repperissem, eloquentiae ipsius cedens contentus fortasse fueram
de eadem parte nihil dicere. sed quia et ille alia et nos diversa in opere iam
confecto Domino largiente conscripseramus, credo quod lector diligens et in hoc
opusculo non inutiliter occupetur. ille enim scripsit ad divinae legis novum
lectorem, qui tamen erat litteris saecularibus eruditus, ut etiam librum de
Theodosio principe prudenter ornateque confecerit; nec illa tempestate, ut
datur intellegi, tantos scriptores suae partis habuit, quos eum in ordinem
legere commoneret, quoniam illo tempore milites Christi in gymnasio legis
divinae salutari adhuc sudore laborabant, inter quos et ipse postea multa conscripsit.
nobis vero fuit causa diversa, primum quod ad fratres simplices et impolitos
scripsimis instruendos, ut per multos auctores, qui iam nostra aetate declarati
sunt, caelestium Scripturarum plenitudine compleantur, ut non tam ex nobis, qui
huius rei pauperes sumus, quam ex copiosis et antiquis Patribus laudabiliter
imbuantur. sed ne aliquid eis deesse possit, qui ad studia huius saeculi non
fuerunt, tam de artibus quam de disciplinis saecularium litterarum in secundo
volumine breviter credidimus ammonendos, ut simplicibus viris famuletur et
mundanarum peritia litterarum, quae praeter additamenta quorundam doctorum ab
Scripturis divinis cognoscitur esse progressa. ita fit ut nec vituperatio de
nova praesumptione nos carpiat, et de parvulo nimis obsequio gritiae forsitan
momenta proveniant.
|