1.
Ipse etiam doctor eximius beatissimus Augustinus, debellator hereticorum,
defensor fidelium et famosorum palma certaminum, in quibusdam libris nimia
difficultate reconditus, in quibusdam sic est planissimus, ut etiam parvulis
probetur acceptus; cuius aperta suavia sunt, obscura vero magnis utilitatibus
farcita pinguescunt. huius autem ingenii vivacitatem si quis nosse desiderat,
libros ipsius Confessionum legat, ubi se refert omnes mathematicas disciplinas
sine magistro comprehendisse, quas aliis sub doctis expositoribus vix datur
artingere. symbolum quoque nostrum, vadem fidei, testimonium recti cordis,
promissionis insolubile sacramentum, frequenti expositione patefecit, ut
profundius intellegentes illa quae credere nos profitemur, cautissime promissa
servemus. legendus est etiam liber eiusdem, ubi diversas hereses post
Epiphanium pontificem compendiosa brevitate complexus est, quando nullius sanae
mentis acquiescit ingenium in illas cautes incedere in quas alterum cognoverint
pertulisse naufragium. illorum siquidem sensus omnino cavendus est, quos
provida damnavit ecclesia, et si quid tale modo praesumitur, cauta nimis observatione
declinetur.
|