1.
Demus itaque operam, et post introductorios libros auctoritatem cum
expositoribus suis sedula intentione curramus, viasque intellegentiae Patrum
labore repertas pio studio subsequamur, non ad quaestiones inanissimas avida
superfluitate tendamus. quod dictum rationabiliter in tractatoribus
probatissimis invenitur, hoc procul dubio credamus esse divinum; si quid
dissonum aut discordans Patrum regulis contigerit inveniri, vitandum esse
iudicemus. origo enim saevissimi erroris est in suspectis auctoribus amare
totum, et sine iudicio defendere velle quod invenis; scriptum est enim Omnia
probate, quod bonum est tenete.
2.
Sed ut in summam quae sunt dicenda complectar, cuncta quae antiqui expositores
probabiliter dixerunt, sollicita mente tenenda sunt; illa vero quae ab eis
intractata relicta sunt, ne infructuoso labore fatigemur, primum rimanda sunt,
quas virtutes habeant aut ad quae nos instituta perducant, deinde quid nos
velint de se legendo contrahere. nam licet textus planissimus esse videatur et
historica relatione reluceat, modo tamen aut iustitiam persuadet aut impietatem
redarguit, aut tolerantiam praedicat aut vitia mobilitatis accusat, aut
superbiam damnat aut bona humilitatis exaltat, aut impacatos reprimit aut
caritate plenissimos consolatur, aut aliquid tale commemorat quo ad probos
mores incitet et a nefariis cogitationibus respectu pietatis abducat. Deus enim
si solis bonis praemia polliceretur, benignitas ipsius neglecta tepesceret; si
vero malis iugiter minaretur exitium, desperatio salutis praecipitaret ad
vitia. et ideo pius Redemptor pro salute nostra utrumque moderatus est, ut et
peccatores denuntiata poena terreat et bonis digna praemia compromittat.
3.
Quapropter ad intentiones librorum generaliter semper animus erigatur,
mentemque nostram in illa contemplatione defigamus, quae non tantum auribus
sonat sed oculis interioribus elucescit. nam etsi simplex videatur esse
relatio, nihil vacuum nihil otiosum divinis litteris continetur, sed semper ad
utilitatem aliquam dicitur quae rectissimis sensibus salubriter auriatur. et
ideo quando bona referuntur, ad imitationem protinus erigamur; quando facinora
punienda narantur, operari talia formidemus. ita fit ut semper aliquid
utilitatis adquiramus, si quapropter referuntur advertimus.
|