1.
Cosmographiae quoque notitiam vobis percurrendam esse non immerito suademus, ut
loca singula, quae in libris sanctis legitis, in qua parte mundi sint posita
evidenter cognoscere debeatis. quod vobis proveniet absolute, si libellum Iulii
oratoris, quem vobis reliqui, studiose legere festinetis;, qui maria, insulas,
montes famosos, provincias, civitates, flumina, gentes ita quadrifaria
distinctione complexus est, ut paene nihil libro ipsi desit, quod ad
cosmographiae notitiam cognoscitur pertinere. Marcellinus quoque, de quo iam
dixi, pari cura legendus est; qui Constantinopolitanam civitatem et urbem
Hierosolimorum quattuor libellis minutissima ratione descripsit.
2.
Deinde Penacem Dionisii discite breviter comprehensum, ut quod auribus in
supradicto libro percipitis, paene oculis intuentibus videre possitis. tum si
vos notitiae nobilis cura flammaverit, habetis Ptolomei codicem, qui sic omna
loca evidenter expressit, ut eum cunctarum regionum paene incolam fuisse
iudicetis, eoque fiat ut uno loco positi, sicut monachos decet, animo
percurratis quod aliquorum peregrinatio plurimo labore collegit.
|