1.
Illud etiam indicandum esse curavimus, ut vos labor noster instrueret et
qualicumque munusculo studium vestrae sanctitatis ornaret: praestante Domino
quantum aut senes aut longa peregrinatione fatigatus relegere praevalui,
quibusdam codicibus Patrum praesentes notas minio designatas, quae sunt indices
codicum, singulis quibusque locis, ut arbitror, competenter impressi. nam
expositionibus Octateuchi hanc dedimus notam OCT alteram Regum REG, tertiam
Psalterii PSL, quartam Salomonis SAL, quintam Prophetarum PROP, sextam
Agiographorum AGI, septimam Evangeliorum EV, octavam Epistulis Apostolorum AP,
nonam Actibus Apostolorum et Apocalypsi AAA. quas in primordiis codicum, quos
tamen sub ipso studio transire praevalui, semper ascripsi, ut vos illas in
textu positas sine ambiguitate possitis agnoscere, si paginas singulas studiosa
mente curratis.
2.
Tunc si placet, qui tamen plurima lectione praesumitis, per tractatores probatissimos
imitatio vobis facilis subiacebit. ita fiet ut aliud inde genus expositionis
acutissimum pulcherrimumque nascatur, et quod forsitan priores nostri in
commentis suis minime dilucidaverunt, ibi aliquatenus reperiatur esse
declaratum. - idiomata quoque legis divinae, id est, proprias dictiones, tali
PP caractere signavimus, ut ubicumque reperta fuerint, verba ipsa nulla
praesumptione violentur.
|