Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus
Institutiones

IntraText CT - Text

  • LIBER I.
    • XXVII. De schematibus ac disciplinis.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXVII. De schematibus ac disciplinis.

 

1. Illud quoque commonendum esse credidimus: quoniam tam <in> litteris sacris quam in expositoribus doctissimis multa per schemata, multa per definitiones, multa per artem grammaticam, multa per artem rethoricam, multa per dialecticam, multa per disciplinam arithmeticam, multa per musicam, multa per disciplinam geometricam, multa per astronomicam intellegere possumus, non ab re est instituta saecularium magistrorum, artes scilicet ac disciplinas cum suis divisionibus, in sequenti libro paucis attingere, quatenus et qui talia didicerunt breviter ammoneantur, et qui latius legere fortasse minime potuerunt, aliquid exinde compendiosa brevitate cognoscant. est enim rerum istarum procul dubio, sicut et Patribus nostris visum est, utilis et non refugienda cognitio, quando eam in litteris sacris, tamquam in origine generalis perfectaeque sapientiae, ubique reperis esse diffusam. nam cum ibi reddita fuerint atque monstrata, sensus noster ad intellegendum modis omnibus adiuvatur.

 

2. Sit ergo antiquorum labor opus nostrum, ut, quae illi latius plurimis codicibus ediderunt, nos brevissime, sicut iam dictum est, secundo volumine collecta pandamus, et quod illi ad exercendas versutias dirivaverunt, nos ad veritatis obsequia laudabili devotione revocemus; quatenus quae inde furtive sublata sunt, in obsequium rectae intellegentiae honesta conditione reddantur. opus quidem, ut arbitror, necessarium, sed considerata difficultate perarduum, in duobus libris comprehendere velle divinarum et humanarum fontes copiosissimos litterarum, ubi Sedulii versus illi dicendi sunt:

    «Grandia posco quidem, sed tu dare grandia nosti,
    quem magis offendit, quisquis sperando tepescit

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License