1.
Quod si quorundam simplicitas fratrum non potuit quae sunt in sequenti libro
deflorata cognoscere, quia paene brevitas omnis obscura est, sufficiat eis
summatim earum rerum divisiones, utilitates virtutesque perpendere, ut ad
agnoscendam legem divinam fervida mentis intentione rapiantur. per diversos
enim sanctissimos Patres invenient, unde desiderium suum plenissima possint
ubertate satiare. tantum sit legendi sincerus affectus et intellegendi sobrium
votum; tunc salutaris assiduitas eruditos efficiat, quos in prima fronte
profunditas lectionis exterruit.
2.
Sciamus tamen non in solis litteris positam esse prudentiam, sed perfectam
sapientiam dare Deum unicuique prout vult. nam si tantum in litteris esset
scientia rerum bonarum, qui litteras nesciunt utique rectam sapientiam non
haberent. sed cum multi agrammati ad verum intellectum perveniant rectamque
fidem percipiant caelitus aspiratam, dubium non est puris ac devotis sensibus
Deum concedere, quod eis iudicat expedire. scriptum est enim: Beatus homo quem
tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum. quapropter actibus bonis. et
orationbus assiduis expetendum est, ut ad veram fidem operasque sanctissimas,
ubi est vita nostra perpetua, Domino comitante veniamus. legitur enim: Nisi
Dominus aedificaverit domum, in vano laborant qui aedificant eam.
3.
Verumtamen nec illud Patres sanctissimi decreverunt, ut saecularium litterarum
studia respuantur, quia non exinde miminum ad sacras Scripturas intellegendas
sensus noster instruitur; si tamen, divina gratia suffragante, notitia ipsarum
rerum sobrie ac rationabiliter inquiratur, non ut in ipsis habeamus spem
provectus nostri, sed per ipsa transeuntes desideremus nobis a Patre luminum
proficuam salutaremque sapientiam debere concedi. quanti enim philosophi haec
solummodo lectitantes ad fontem sapientiae non venerunt, et vero lumine privati
ignorantiae caecitate demersi sunt! quoniam, sicut a quodam dictum est, numquam
potest plenissime investigari, quod non per viam suam quaeritur.
4.
Multi iterum Patres nostri talibus litteris eruditi et in lege Domini
permanentes ad veram sapientiam pervenerunt, sicut beatus Augustinus in libro
de Doctrina Christiana meminit, dicens: «Nonne aspicimus quanto auro et argento
et veste suffarcinatus exierit de Aegypto Cyprianus, et doctor suavissimus et
martyr beatissimus? quanto Lactantius, quanto Victorinus, Optatus, Hilarius?»
nos addimus Ambrosium ipsumque Augustinum atque Hieronymum multosque alios
«innumerabiles Graecos». hoc etiam «ipse fidelissimus Dei famulus Moyses fecit,
de quo scriptum est quod eruditus fuerit omni sapientia Aegyptiorum». quos nos
imitantes cautissime quidem sed incunctanter utrasque doctrinas, si possumus,
legere festinemus - quis enim audeat habere dubium, ubi virorum talium
multiplex praecedit exemplum2D2Dscientes plane, sicut saepe iam dictum est,
rectam veramque sapientiam Dominum posse concedere, sicut ait liber Sapientiae:
Sapientia a Domino Deo est et cum ipso fuit semper et permanet in aeternum.
5.
Quapropter toto nisu, toto labore, totis desideriis exquiramus, ut ad tale
tantumque munus Domino largiente pervenire mereamur. hoc enim nobis est
salutare, proficuum, gloriosum, perpetuum, quod nulla mors, nulla mobilitas,
nulla separare possit oblivio, sed in illa suavitate patriae cum Domino faciet
aeterna exuitatione gaudere. quod si alicui fratrum, ut meminit Vergilius,
«Frigidus obstiterit circum praecordia sanguis»,
ut nec humanis nec divinis litteris perfecte possit erudiri, aliqua tamen
scientiae mediocritate suffultus eligat certe quod sequitur:
«Rura mihi et rigui placeant in vallibus amnes,»
quia nec ipsum est a monachis alienum hortos colere, agros exercere et pomorum
fecunditate gratulari. legitur enim in psalmo cxxvii: labores fructuum tuorum
manducabis; beatus es et bene tibi erit.
6.
Quod si huius studii requirantur auctores, de hortis scripsit pulcherrime
Gargilius Martialis, qui et nutrimenta holerum et virtutes eorum diligenter
exposuit, ut ex illius commentarii lectione praestante Domino unusquisque et
saturari valeat et sanari; quem vobis inter alios codices reliqui. pari etiam
modo in agris colendis, in apibus, in columbis necnon et piscibus alendis inter
ceteros Columella et Emilianus auctores probabiles extiterunt. sed Columella
sedecim libris per diversas agriculturae species eloquens ac facundus
illabitur, disertis potius quam imperitis accommodus, ut operis eius studiosi
non solum communi fructu sed etiam gratissimis epulis expleantur. Emilianus
autem facundissimus explanator duodecim libris de hortis vel pecoribus aliisque
rebus planissima lucidatione disseruit, quem vobis inter alios lectitandum
Domino praestante dereliqui.
7.
Haec tamen cum peregrinis atque aegrotantibus praeparantur, fiunt caelestia,
quamvis videantur esse terrena. quale est enim languentes aut dulcibus pomis
reficere aut columborum fetibus enutrire, aut piscibus alere aut mellis
suavitate mulcere! nam cum vel aguam frigidam in nomine suo Dominus pauperi
praecipiat offerri, quanto gratius erit diversis egentibus escas suavissimas
dare, pro quibus in illo iudicio fructum multiplicata possitis mercede
recipere! non debet neglegi, undecumque potest homini probabiliter subveniri.
|