1.
Ego tamen fateor votum meum, quod inter vos quaecumque possunt corporeo labore
compleri, antiquariorum mihi studia, si tamen veraciter scribant, non immerito
forsitan plus placere, quod et mentem suam relegendo Scripturas divinas salutariter
instruunt et Domini praecepta scribendo longe lateque disseminant. felix
intentio, laudanda sedulitas, manu hominibus praedicare, digitis linguas
aperire, salutem mortalibus tacitum dare, et contra diaboli subreptiones
illicitas calamo atramentoque pugnare. tot enim vulnera Satanas accipit, quot
antiquarius Domini verba describit. uno itaque loco situs, operis sui
disseminatione per diversas provincias vadit; in locis sanctis legitur labor
ipsius; audiunt populi unde se a prava voluntate convertant, et Domino pura
mente deserviaint; operatur absens de opere suo. nequeo dicere vicissitudinem
illum de tot bonis non posse percipere, si tamen non cupiditatis ambitu sed
recto studio talia noscatur efficere. verba caelestia multiplicat homo, et
quadam significatione contropabili, si fas est dicere, tribus digitis scribitur
quod virtus sanctae Trinitatis effatur. o spcctaculum bene considerantibus
gloriosum! arundine currente verba caelestia describuntur ut, unde diabolus
caput Domini in passione fecit percuti, inde eius calliditas possit extingui.
accidit etiam laudibus eorum, quod factum Domini aliquo modo videntur emitari,
qui legem suam, licet figuraliter sit dictum, omnipotentis digiti operatione
conscripsit. multa sunt quidem quae de tam insigni arte referantur, sed
sufficit eos dici librarios, qui librae Domini iustitiaeque deserviunt.
2.
Sed ne tanto bono mutatis litteris scriptores verba vitiosa permisceant aut
ineruditus emendator nesciat errata corrigere, orthographos antiquos legant, id
est, Velium Longum, Curtium Valerianum, Papirianum, Adamantium Martyrium de V
et B, eiusdem dc primis mediis atque ultimis syllabis, eiusdem de B littera
trifariam in nomine posita, et Eutychen de aspiratione, sed et Focam de differentia
generis; quos ego quantos potui studiosa curiositate collegi. et ne quempiam
memoratorum codicum obscuritas derelicta turbaret, quoniam antiquarum
declinationum permixtione pro maxima parte confusi sunt, magno studio laboris
incubui, ut in libro sequestrato atque composito, qui inscribitur de
orthographia, ad vos defloratae regulae pervenirent, et dubietate sublata
liberior animus viam emendationis incederet. Diomedem quoque et Theoctistum
aliqua de tali arte scripsisse comperimus; qui si inventi fuerint, vos quoque
eorum deflorata colligite. forte et alios invenire possitis, per quos notitia
vestra potius instruatur. isti tamen qui memorati sunt, si assiduo studio
relegantur, omnem vobis caliginem ignorationis abscidunt, ut quod hactenus
ignoratum est habeatur ex maxima parte notissimum.
3.
His etiam addidimus in codicibus cooperiendis doctos artifices, ut litterarum
sacrarum pulchritudinem facies desuper decora vestiret, exemplum illud
Dominicae figurationis ex aliqua parte forsitan imitantes, qui eos quos ad
cenam aestimat imitandos in gloria caelestis convivii stolis nuptialibus
operuit. quibus multiplices species facturarum in uno codice depictas, ni
fallor, decenter expressimus, ut qualem maluerit studiosus tegumenti formam
ipse sibi possit elegere.
4.
Paravimus etiam nocturnis vigiliis mechanicas lucernas conservatrices
illuminantium flammarum, ipsas sibi nutrientes incendium, quae humano
ministerio cessante prolixe custodiant uberrimi luminis abundantissimam
claritatem; ubi olei pinguedo non deficit, quamvis flammis ardentibus iugiter
torreatur.
5.
Sed nec horarum modulos passi sumus vos ullatenus ignorare, qui ad magnas
utilitates humani generis noscuntur inventi. quapropter horologium vobis unum,
quod solis claritas indicet, praeparasse cognoscor; alterum vero aquatile, quod
dic noctuque horarum iugiter indicat quantitatem, quia frequenter nonnullis
diebus solis claritas abesse cognoscitur, miroque modo in terris aqua peragit,
quod solis flammeus vigor desuper modulatus excurrit. ita quae natura divisa
sunt, ars hominum fecit ire concorditer; in quibus fides rerum tanta veritate
consistit, ut quod ab utrisque geritur per internuntios aestimes constitutum.
haec ergo procurata sunt, ut milites Christi certissimis signis ammoniti ad
opus exercendum divinum quasi tubis clangentibus evocentur.
|