1.
Sed et vos alloquor fratres egregios, qui humani corporis salutem sedula
curiositate tractatis, et confugientibus ad loca sanctorum officia beatae
pietatis impenditis, tristes passionibus alienis, de periclitantibus maesti,
susceptorum dolore confixi, et in alienis calamitatibus merore proprio semper
attoniti; ut, sicut artis, vestare peritia docet, languentibus sincero studio
serviatis, ab illo mercedem recepturi, a quo possunt pro temporalibus aeterna
retribui. et ideo discite quidem naturas herbarum commixtionesque specierum
sollicita mente tractate; sed non ponatis in herbis spem, non in humanis
consiliis sospitatem. nam quamvis medicina legatur a Domino constituta, ipse
tamen sanos efficit, qui vitam sine dubitatione concedit. scriptum est enim:
Omne quod facitis in verbo aut opere, in nomine Domini Iesu facite, gratias
agentes Deo et Patri per ipsum.
2.
Quod si vobis non fuerit Graecarum litterarum nota facundia, in primis habetis Herbarium
Dioscoridis, qui herbas agrorum mirabili proprietate disseruit atque depinxit.
post haec legite Hippocratem atque Galienum Latina lingua conversos, id est
Therapeutica Galieni ad philosophum Glauconem destinata, et anonymum quendam,
qui ex diversis auctoribus probatur esse collectus. deinde Caeli Aureli de
Medicina et Hippocratis de Morbis et Curis diversosque alios medendi arte
compositos, quos vobis in bibliothecae nostrae sinibus reconditos Deo
auxiliante dereliqui.
|