1.
Quapropter omnes, quos monasterii saepta concludunt, tam Patrum regulas quam
praeceptoris proprii iussa servate, et libenter quae vobis salubriter
imperantur efficite, quia magnae remunerationis est praemium sine aliquo
murmure praeceptis salutaribus oboedire. vos autem sanctissimos viros abbates
Calchedonium et Gerontium deprecor ut sic cuncta disponatis, quatenus gregem
vobis creditum praestante bomino ad beatitudinis dona perducere debeatis.
peregrinum igitur ante omnia suscipite, elemosinam date, nudum vestite,
esurienti panem frangite, quoniam iste vere dicendus est consolatus, qui
miseros consolatur.
2.
Ipsos autem rusticos, qui ad vestrum monasterium pertinent, bonis moribus
erudite; quos adiectarum pensionum pondere non gravetis. scriptum est enim:
Iugum meum suave est et onus meum leve est. illud vero quod familiare rusticis
comprobatur, furta nesciant, lucos colere prorsus ignorent, vivant innoxio
proposito et simplicitate felici. secundus illis ordo conversationis purissimus
imponatur; frequenter ad monasteria sancta conveniant, ut erubescant vestros se
dici et non de vestra institutione cognosci. sciant etiam Deum ubertatem agris
eorum dignanter infundere, si eum fideliter consueverint invocare.
3.
Data est itaque vobis quaedam urbs propria, cives religiosi, in qua si
concorditer et spiritaliter Domino praestante transigitis, caelestis iam
patriae praefiguratione gaudetis. nolite amare desidiam, quam Domino
cognoscitis odiosam. praesto vobis sunt sanctarum Scripturarum instrumenta
dogmatica cum expositoribus suis, qui vere sunt floriferi campi, caelestis
paradisi poma suavia, unde et fideles animae salubriter imbuantur et linguae
vestrae non caduco sed fructifero nimis instruantur eloquio. quapropter
desideranter introite mysteria Domini ut sequentibus iter indicare possitis,
quia magnae verecundiae pondus est habere quod legas et ignorare quod doceas.
4.
Et ideo futurae beatitudinis memores, vitas Patrum, confessiones fidelium,
passiones martyrum legite constanter, quas inter alia in epistula sancti
Hieronymi ad Chromatium et Heliodorum destinata procul dubio reperitis, quae
per totum orbem terrarum floruere, ut sancta imitatio vos provocans ad
caelestia regna perducat; scientes quia non solum in agone sanguinis aut in
virginitate carnis positae sint coronae, sed et omnes qui iuvante Deo vitia sui
corporis vincunt tecteque credunt, palmam sanctae remunerationis accipiunt. sed
quo facilius, sicut dictum est, mortiferas mundi delectationes noxiaque
blandimenta Domino praestante vincatis et sitis huius saeculi, sicut de beatis
legitur, transeuntes, ad illud semper primi psalmi festinate salutare remedium,
ut legem Domini diebus noctibusque meditemini. tunc non inveniet inimicus
protervus locum, cum totum Christus occupaverit animum. nam et pater Hieronymus
pulchre complexus est, dicens: «Ama scientiam Scripturarum, et carnis vitia non
amabis.»
5.
Dicite mihi, viri prudentissimi, quid beatius quam illum habere propitium, quem
iratum non valemus effugere? nam si praefectum vox praeconis enuntiet, si
carpentum ipsius strepentibus rotis transire noscamus, nonne omnes voluptates
cordis abicimus, dum conspectus ipsius reverentiamque metuimus? Deus intonat
per convexa caeli, fulgora demonstrat in nubibus, frequenter commovet
fundamenta terrarum, et - pro dolor! - praesentia ipsius non timetur, qui
ubique totus et omnipotens esse cognoscitur. quapropter absentem Ivdicem non
credamus, et rei ad ipsius tribunalia non venimus. qui minus peccat, gratias
agat, quoniam desertus non est a Domini misericordia, ut praeceps laberetur ad
vitia; qui plurimum deliquit, incessanter exoret. nemo se ad excusationes
perfidas et subdola vota convertat. reos nos fateamur, qui absolute
delinquimus. nihil est stultius quam illi velle mentiri, cui nullatenus
probatur illudi. parata est enim misericordia, si petatur mente purissima.
nulla est causa deterior apud pium iudicem, nisi quando subiectus suam neglegit
sospitatem.
6.
Oremus ergo, fratres karissimi, quatenus qui humano generi tam magna largitus
est, ut ovem perditam reportare suis humeris dignaretur et per incorporationis
beneficium rumperet vincula peccatorum, ut ignaris atque alienatis fidei arcana
patefaceret, baptisma donaret, martyrium concederet, elemosinas fieri suaderet,
sancta quoque nos orationis institutione purgaret, remittere nos fratribus
peccata praeciperet, ut ipse quoque similiter debita nostra laxaret: ut
converteremus errantem, quatenus erroris nostri ligamina solverentur.: ut
paenitentiam summo studio quaereremus: ut haberemus abundantiam caritatis circa
Deum et proximum nostrum.
7.
Super haec etiam communicationem corporis et sanguinis sui clementissimus
Redemptor indulsit, quatenus pietas Creatoris hinc maxime possit intellegi, cum
nos tantis beneficiis, si tamen eum puro corde quaeramus, fecisset absolvi.
addat ipse nunc quoque cumulum muneribus suis, sensus nostros illuminet, corda
nostra purificet, ut Scripturas sanctas mente purissima cognoscere mereamur et
mandata ipsius suffragante nobis eius gratia compleamus.
|