1.
Praesta, Domine, legentibus provectum, quaerentibus legem tuam peccatorum
omnium remissionem, ut qui desiderio magno ad lumen Scripturarum tuarum
pervenire cupimus, nullis peccatis caligantibus obscuremur. attrahe nos ad te
virtute omnipotentiae tuae; non relinquas sua voluntate vagari «quos pretioso
sanguine redemisti»; imaginem tuam in nobis non sinas obscurari, quae si te
praestante defendatur, semper egregia est. non diabolo, non nobis liceat tua
dona subvertere, quia totum fragile est, quicquid tibi nititur obviare. audi
nos, pie Rex, contra peccata nostra, et prius illa a nobis remove, antequam nos
per ea iuste possis in tua examinatione damnare.
2.
Quid nobis nostra insidiatur iniquitas? quid contra nos delicta confligunt,
creaturam tuam evertere cupiunt, quae nulla substantiae firmitate consistunt
dicat certe diabolus, cur nos insaturabili dolore persequitur. numquid nos illi
consilium dedimus, ut tibi Domino superbus existeret et de beatitudine collata
caderet, cum tantae per te virtutis insignia possideret? sufficiat quod nos in
Adam perculit: quare nos cotidianis deceptionibus impius calumniator
insequitur, et sicut ille a gratia tua per culpam suam cecidit, nos quoque ut
ab eadem separemur exquirit?
3.
Concede, Domine, contra hostem crudelissimum pium tuae defensionis auxilium, ut
sicut ille fragilitatem nostram non permittas, bone Rex, in nobis saevissimum
hostem sua vota complere. qui te graviter elegit offendere, quid nos sicut leo
rugiens circuit? quid devorare contendit? semel illi in baptismate sacro
renuntiavimus; semel tibi, Domine, credere professi sumus. tales nos per tuam
defensionem concede servari, quales nos fieri per aquam regenerationis, Creator
altissime, praestitisti. qui tui esse coepimus, alium dominum nesciamus. tua
gratia redempti sumus; tua mandata te donante faciamus. si nos relinquis, ille
nos tergiversator invadit; indefectus atque impudens semper adstitit, lucra sua
computans humanas ruinas. blanditur ut decipiat; instigat ut perimat. maxime
per corpus nostrum animas decipit, et ita labilis per desideria humana
diffunditur, ut nulla paene, providentia, nullo prorsus consilio sentiatur.
longum est per cuncta discurrere. tali quis possit obsistere, nisi tu, Domine,
illi decreveris obviare? quid enim de nobis possit facere, qui te in nostro
corpore ausus fuit per subdola machinamenta temptare? exaudi nos, o custos
hominum. hic nos ab illo indulgentia tua libera, qui nos trahere nititur ad
Gehennam. cum illo sortem non habeamus, ut tecum, Domine, habere possimus.
vindica fabricam tuam ab illo qui destruit. damnari alios non faciat, qui se
ipse damnavit, sed potius ille cum suis pereat, qui perdere cuncta festinat.
4.
Heia nunc, karissimi fratres, festinate in Scripturis sanctis proficere, quando
me cognoscitis pro doctrinae vestrae copia adiutorio dominicae gratiae tanta
vobis et talia congregasse. conferte nunc legentes vicissitudinem rerum, ut pro
me iugiter Domino supplicare dignemini, quoniam scriptum est: Orate pro
invicem, ut salvemini. o inaestimabilis pietas virtusque Creatoris, quando in
commune utile esse promittitur, si pro nobis invicem pio Domino supplicemus!
|