LIBER II.
1.
Superior liber, domino praestante completus, institutionem videlicet divinarum
continet lectionum. Hic triginta tribus titulis noscitur comprehensus, qui numerus aetati
dominicae probatur accommodus, quando mundo peccatis mortuo aeternam vitam
praestitit et praemia credentibus sine fine concessit. Nunc tempus est ut aliis septem titulis saecularium
lectionum praesentis libri textum percurrere debeamus; qui tamen calculus, per
septimanas sibimet succedentes in se continue revolutus, usque ad totius orbis
finem semper extenditur.
2.
Sciendum est plane quoniam frequenter, quicquid continuum atque perpetuum
scriptura sancta vult intellegi, sub isto numero comprehendit, sicut dicit
David, Septies in die laudem dixi tibi, cum tamen alibi profiteatur, Benedicam
dominum in omni tempore, semper laus eius in ore meo, et Salomon, Sapientia
aedificavit sibi domum, excidit columnas septem. In Exodo quoque dixit dominus ad
Moysen: Facies lucernas septem, et pones eas ut luceant ex adverso. Quem
numerum Apocalypsis in diversis rebus omnino commemorat. Qui tamen calculus ad
illud nos aeternum tempus trahit, quod non potest habere defectum. Merito ergo
ibi semper commemoratur, ubi perpetuum tempus ostenditur.
3.
Sic arithmetica disciplina magna laude dotata est, quando et rerum opifex deus
dispositiones suas sub numeri, ponderis et mensurae quantitate constituit,
sicut ait Salomon, Omnia in numero, mensura et pondere fecisti . Creatura siquidem dei
sic in numero facta cognoscitur, quando ipse in Evangelio dicit, Vestri autem
et capilli capitis omnes numerati sunt. Item creatura dei constituta est in
mensura, sicut ipse in Evangelio testatur, Quis autem vestrum cogitans potest
adicere ad staturam suam cubitum unum? Item Esaias propheta dicit, Qui caelum metitur
palmo, et terram tenet clausam manu. Rursus creatura dei probatur facta sub
pondere, sicut ait in Proverbiis Salomonis, Et librabat fontes aquarum, et
paulo post, Quando appendebat fundamenta terrae, cum eo eram. Quapropter operae
dei singulares atque magnificae necessaria definitione conclusae sunt, ut,
sicut eum omnia condidisse credimus, ita et quemadmodum facta sunt aliquatenus
disceremus. Unde datur intellegi malas operas diaboli nec pondere nec mensura
nec numero contineri, quoniam quicquid agit iniquitas, iustitiae semper
adversum est, sicut et tertius decimus Psalmus meminit, dicens, Contritio et
infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt. Esaias quoque dicit,
Dereliquerunt dominum Sabaoth et ambulaverunt per vias distortas. Re vera
mirabilis et summe sapiens deus, qui omnes creaturas suas singulari moderatione
distinxit, ne aliquid eorum foeda confusio possideret, unde pater Augustinus in
libro quarto de Genesi ad litteram minutissime disputavit.
4.
Modo iam secundi voluminis intremus initia, quae paulo diligentius audiamus.
Sunt enim etymologiis densa et definitionum plena tractatibus. In quo libro primum
nobis dicendum est de arte grammatica, quae est videlicet origo et fundamentum
liberalium litterarum . Liber autem dictus est a libro, id est, arboris cortice
dempto atque liberato, ubi ante inventionem cartarum antiqui carmina
describebant. Ideoque licentia est nunc et breves libros facere et prolixiores extendere,
quoniam, sicut cortex et virgulta complectitur et vastas arbores claudit, ita
pro rerum qualitate permissum est modum libris imponere. Scire autem debemus, sicut Varro
dicit, utilitatis alicuius causa omnium artium extitisse principia. Ars vero
dicta est, quod nos suis regulis artet atque con stringat: alii dicunt a
Graecis hoc tractum esse vocabulum, apo tes aretes, id est, a virtute, quam
diserti viri unuscuiusque rei scientiam vocant. Secundo de arte rethorica, quae
propter nitorem et copiam eloquentiae suae maxime in civilibus quaestionibus
necessaria nimis et honorabilis aestimatur. Tertio de logica, quae dialectica
nuncupatur; haec, quantum magistri saeculares dicunt, disputationibus
subtilissimis ac brevibus vera sequestrat a falsis. Quarto de mathematica, quae
quattuor complectitur disciplinas, id est, arithmeticam, geometricam, musicam
et astronomicam. Mathematic am vero latino sermone doctrinalem possumus
appellare; quo nomine licet omnia doctrinalia dicere possimus quaecumque
docent, haec sibi tamen commune vocabulum propter suam excellentiam proprie
vindicavit, ut poeta dictus intellegitur apud Graecos Homerus, apud Latinos
Vergilius, orator enuntiatus apud Graecos Demosthenes, apud Latinos Cicero
declaratur, quamvis multi et poetae et oratores in utraque lingua esse
doceantur. Mathematica vero est scientia quae abstractam considerat
quantitatem. Abstracta enim quantitas dicitur, quam intellectu a materia
separantes vel ab aliis accidentibus, sola ratiocinatione tractamus.
5.
Sic totius voluminis ordo quasi quodam vade promissus est. Nunc quemadmodum
pollicita sunt, per divisiones definitionesque suas singula domino iuvante
reddamus, quia duplex quodammodo discendi genus est, quando et linealis
descriptio imbuit diligenter aspectum, et post aurium praeparatus intrat
auditus. Nec illud quoque tacebimus, quibus auctoribus tam graecis quam latinis
quae dicimus exposita claruerunt, ut qui studiose legere voluerint, quibusdam compendiis
introducti lucidius maiorum dicta percipiant.
|