Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus Institutiones IntraText CT - Text |
|
|
V. De musica.
1.
Nunc veniamus ad musicam quae ipso nomine et propria virtute suavis est.
2. Musica ergo disciplina per omnes actus vitae nostrae hac ratione diffunditur; primum, si Creatoris mandata faciamus et puris mentibus statutis ab eo regulis serviamus. quicquid enim loquimur vel intrinsecus venarum pulsibus commovemur, per musicos rithmos armoniae virtutibus probatur esse sociatum. musica quippe est scientia bene modulandi; quod si nos bona conversatione tractamus, tali disciplinae probamur semper esse sociati. quando vero iniquitates gerimus, musicam non habemus. caelum quoque et terra, vel omnia quae in eis dispensatione superna peraguntur, non sunt sine musica disciplina; nam Pythagoras hunc mundum per musicam conditum et gubernari posse testatur.
3. In ipsa quoque religione valde permixta est, ut [sunt] Decalogi decacordus, tinnitus cytharae, tympana, organi melodia, cymbalorum sonus. ipsum quoque Psalterium ad instar instrumenti musici nominatum esse non dubium est, eo quod in ipso contineatur caelestium virtutum suavis nimis et grata modulatio.
4. Nunc de musicae partibus, sicut est a maioribus traditum, disseramus. musica est disciplina vel scientia quae de numeris loquitur, qui ad aliquid sunt his qui inveniuntur in sonis, ut duplum, triplum, quadruplum, et his similia quae dicuntur ad aliquid.
5. Musicae partes sunt tres: armonica - rithmica - metrica. armonica est scientia musica quae discernit in sonis acutum et gravem. rithmica est quae requirit in concursione verborum, utrum bene sonus an male cohaereat. metrica est quae mensuram diversorum metrorum probabili ratione cognoscit, ut verbi gratia heroicon, iambicon, heleiacon, et cetera.
6. Instrumentorum musicorum genera sunt tria: percussionalia - tensibilia - inflatilia. percussionalia sunt acitabula aenea et argentea, vel alia quae metallico rigore percussa reddunt cum suavitate tinnitum. tensibilia sunt cordarum fila sub arte religata, quae a modico plectro percussa mulcent aurium delectabiliter sensum, in quibus sunt species cythararum diversarum. inflatilia sunt quae spiritu reflante completa in sonum vocis animantur, ut sunt tubae, calami, organa, pandoria et cetera huiuscemodi.
7. Restat nunc ut de symphoniis dicere debeamus. symphonia est temperamentum sonitus gravis ad acutum vel acuti ad gravem, modulamen efficiens sive in voce sive in flatu sive in percussione. symphoniae autem sunt sex: prima diatessaron, secunda diapente, tertia diapason, quarta diapason simul et diatessaron, quinta diapason simul et diapente, sexta disdiapason. prima diatessaron symphonia est quae constat ex ratione epitrita et fit ex sonis quattuor, unde et nomen accepit. secunda diapente symphonia est quae constat ex ratione emiolia et fit sonitibus quinque unde etiam nomen accepit. tertia diapason symphonia est quae etiam diocto dicitur. constat ex ratione diplasia, hoc est, dupla; fit autem per sonitus octo, unde et nomen accepit sive diocto sive diapason, quia apud veteres cytharae ex octo cordis constabant; diapason ergo dicta est quasi ex omnibus sonis constans. quarta diapason simul et diatessaron symphonia est quae constat ex ratione quam habet XXIIII numerus ad novenarium numerum; fit autem per sonitus XI. quinta diapason simul et diapente symphonia est quae constat ex ratione triplasia; fit autem per sonitus xii. sexta disdiapason, id est dupla diapason, symphonia est quae constat ex ratione tetraplasia; fit autem per sonos XV.
8.
Tonus est totius constitutionis armonicae differentia et quantitas, quae in
vocis accentu sive tenore consistit. toni vero sunt quindecim: hypodorius
hypoiastius hypophrygius hypoaeolius hypolydius dorius iastius phrygius aeolius
lydius hyperdorius hyperiastius hyperphrygius hyperaeolius hyperlydius.
9. Nam ut Orphei lyram, Syrenarum cantus tamquam fabulosa taceamus, quid de David dicimus, qui ab spiritibus immundis Saulem disciplina saluberrimae modulationis eripuit, novoque modo per auditum sanitatem contulit regi, quam medici non poterant herbarum potestatibus operari? Asclepiades quoque, medicus maiorum attestatione doctissimus, freneticum quendam per symphoniam naturae suae reddidisse memoratur. multa sunt autem, quae in aegris hominibus per hanc disciplinam leguntur facta miracula. caelum ipsum, sicut supra memoravimus, dicitur sub armoniae dulcedine revolvi; et ut breviter cuncta complectar, quicquid in supernis sive terrenis rebus convenienter secundum Auctoris sui dispositionem geritur, ab hac disciplina non refertur exceptum.
10. Gratissima ergo nimis utilisque cognitio, quae et sensum nostrum ad superna erigit et aures suavi modulatione permulcet. quam apud Graecos Alypius, Euclides, Ptolomeus et ceteri probabili institutione docuerunt; apud Latinos autem vir magnificus Albinus librum de hac re compendiosa brevitate conscripsit, quem in bibliotheca Romae nos habuisse atque studiose legisse retinemus. qui si forte gentili incursione sublatus est, habetis hic Gaudentium Mutiani latinum, quem si sollicita intentione relegetis, huius scientiae vobis atria patefaciet. fertur etiam Latino sermone et Apuleium Madaurensem instituta huius operis effecisse. scripsit etiam et pater Augustinus de Musica sex libros, in quibus humanam vocem rithmicos sonos et armoniam modulabilem in longis syllabis atque brevibus naturaliter habere posse monstravit. Censorinus quoque de accentibus voci nostrae adnecessariis subtiliter disputavit pertinere dicens ad musicam disciplinam; quem vobis inter ceteros transscriptum reliqui.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |