Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus Institutiones IntraText CT - Text |
|
|
VI. De geometrica.
1.
Nunc ad Geometriam veniamus, quae est descriptio contemplativa formarum,
documentum etiam visibile philosophorum; quod ut praeconiis efferant, Iovem
suum in operibus propriis geometrizare testantur. quod nescio utrum laudibus an
vituperationibus applicetur, quando quod illi pingunt in pulvere colorato,
Iovem facere mentiuntur in caelo. quod si vero Creatori et omnipotenti Domino
salubriter applicetur, potest haec sententia forsitan convenire veritati -
geometrizat enim, si fas est dicere, sancta Trinitas, quando creaturis suis,
quas hodieque fecit existere, diversas species formulasque concedit; quando
cursus stellarum potentia veneranda distribuit, et statutis lineis facit
currere quae moventur certaque sede quae sunt fixa constituit. quicquid enim
bene disponitur atque completur, potest disciplinae huius qualitatibus
applicari.
2.
Geometria vero est disciplina magnitudinis immobilis et formarum. geometria
dividitur:
3. His partibus atque divisionibus totius geometriae disciplina tractatur, et numerositas illa formarum, quae sive in terrestribus sive in caelestibus est, tali expositione concluditur. cuius disciplinae apud Graecos Euclides, Apollonius, Archimedes nec non et alii scriptores probabiles extiterunt; ex quibus Euclidem translatum Romanae linguae idem vir magnificus Boethius edidit. qui si diligenti cura relegatur, hoc quod praedictis divisionibus apertum est manifestae intellegentiae claritate cognoscitur.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |