Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus Institutiones IntraText CT - Text |
|
|
XII. Divisio Scripturae divinae secundum sanctum Hieronymum.
1.
Auctoritas divina secundum sanctum Hieronymum in Testamentis duobus ita
dividitur, id est:
2. Sciendum est plane sanctum Hieronymum ideo diversorum translationes legisse atque correxisse, eo quod auctoritati Hebraicae nequaquam eas perspiceret consonare. unde factum est ut omnes libros veteris Testamenti diligenti cura in Latinum sermonem de Hebreo fonte transfunderet, et ad viginti duarum litterarum modum qui apud Hebreos manet competenter adduceret, per quas omnis sapientia discitur et memoria dictorum in aevum scripta servatur. huic etiam adiecti sunt novi Testamenti libri viginti septem; qui colliguntur simul quadraginta novem. cui numero adde omnipotentem et indivisibilem Trinitatem, per quam haec facta et propter quam ista praedicta sunt, et quinquagenarius numerus indubitanter efficitur, quia ad instar iubelei anni magna pietate beneficii debita relaxat et pure paenitenrium peccata dissolvit.
3. Hunc autem pandectem propter copiam lectionis minutiore manu in senionibus quinquaginta tribus aestimavimus conscribendum, ut quod lectio copiosa tetendit scripturae densitas adunata contraheret.
4. Meminisse autem debemus memoratum Hieronymum omnem translationem suam in auctoritate divina, sicut ipse testatur, propter simplicitatem fratrum colis et commatibus ordinasse; ut qui distinctiones saecularium litterarum comprehendere minime potuerunt, hoc remedio suffulti inculpabiliter pronuntiarent sacratissimas lectiones.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |