Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus
Institutiones

IntraText CT - Text

  • LIBER I.
    • XIX. De sancto Cypriano.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

XIX. De sancto Cypriano.

 

1. Impossibile est omnino complecti, quantum inter alio scriptores (praeter iterationem baptismatis, quam usus atque ratio repudiavit ecclesiae) conferat beatissimus Cyprianus, velut oleum decurrens in omnem suavitatem, lingua composita declamator insignis doctorque mirabilis. quantos enim ille dubitantes non pertulit labi, lapsos vero firmissima praedicatione solidavit, confessores ad martyrium usque perduxit! et ne minor esset praedicationibus suis, ipse quoque martyrii corona Domino praestante decoratus est. nam inter alia quae nobis facundiae suae clara monumenta dereliquit, in expositione orationis dominicae, quae contra subripientia vitia velut invictus clypeus semper opponitur, libellum declamatoria venustate conscripsit.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License