Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus
Institutiones

IntraText CT - Text

  • LIBER I.
    • XXII. De sancto Augustino.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

XXII. De sancto Augustino.

 

1. Ipse etiam doctor eximius beatissimus Augustinus, debellator hereticorum, defensor fidelium et famosorum palma certaminum, in quibusdam libris nimia difficultate reconditus, in quibusdam sic est planissimus, ut etiam parvulis probetur acceptus; cuius aperta suavia sunt, obscura vero magnis utilitatibus farcita pinguescunt. huius autem ingenii vivacitatem si quis nosse desiderat, libros ipsius Confessionum legat, ubi se refert omnes mathematicas disciplinas sine magistro comprehendisse, quas aliis sub doctis expositoribus vix datur artingere. symbolum quoque nostrum, vadem fidei, testimonium recti cordis, promissionis insolubile sacramentum, frequenti expositione patefecit, ut profundius intellegentes illa quae credere nos profitemur, cautissime promissa servemus. legendus est etiam liber eiusdem, ubi diversas hereses post Epiphanium pontificem compendiosa brevitate complexus est, quando nullius sanae mentis acquiescit ingenium in illas cautes incedere in quas alterum cognoverint pertulisse naufragium. illorum siquidem sensus omnino cavendus est, quos provida damnavit ecclesia, et si quid tale modo praesumitur, cauta nimis observatione declinetur.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License