Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus Institutiones IntraText CT - Text |
|
|
XXVII. De schematibus ac disciplinis.
1. Illud quoque commonendum esse credidimus: quoniam tam <in> litteris sacris quam in expositoribus doctissimis multa per schemata, multa per definitiones, multa per artem grammaticam, multa per artem rethoricam, multa per dialecticam, multa per disciplinam arithmeticam, multa per musicam, multa per disciplinam geometricam, multa per astronomicam intellegere possumus, non ab re est instituta saecularium magistrorum, artes scilicet ac disciplinas cum suis divisionibus, in sequenti libro paucis attingere, quatenus et qui talia didicerunt breviter ammoneantur, et qui latius legere fortasse minime potuerunt, aliquid exinde compendiosa brevitate cognoscant. est enim rerum istarum procul dubio, sicut et Patribus nostris visum est, utilis et non refugienda cognitio, quando eam in litteris sacris, tamquam in origine generalis perfectaeque sapientiae, ubique reperis esse diffusam. nam cum ibi reddita fuerint atque monstrata, sensus noster ad intellegendum modis omnibus adiuvatur.
2.
Sit ergo antiquorum labor
opus nostrum, ut, quae illi latius plurimis codicibus ediderunt, nos
brevissime, sicut iam dictum est, secundo volumine collecta pandamus, et quod
illi ad exercendas versutias dirivaverunt, nos ad veritatis obsequia laudabili
devotione revocemus; quatenus quae inde furtive sublata sunt, in obsequium
rectae intellegentiae honesta conditione reddantur. opus quidem, ut arbitror,
necessarium, sed considerata difficultate perarduum, in duobus libris
comprehendere velle divinarum et humanarum fontes copiosissimos litterarum, ubi
Sedulii versus illi dicendi sunt:
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |