|
1.
non magno duxissem, patres ornatissimi et adolescentes egregii, me hominem
Germanum et gentilem vestrum posse Latine ad vos dicere, si prisca illa
Germaniae nostrae ingenia florerent aetasque illa redisset, qua legati nostri
Graeco sermone quam Latino dicere maluisse memorantur.
2.
verum cum iniquitate saeculorum et conversione temporum nedum apud nos, sed et
apud genitricem et antiquam litterarum parentem Italiam omnis aliquando
splendor litterarum extinctus interiit explosaeque et profligatae per barbaros
motus omnes ingenuae disciplinae, non facile me confido pro ingenii mei
tarditate et virium tenuitate satis Latine posse ad vos dicere, quandoquidem et
mihi non defuisse intelligo, quod plerique ex vobis in se iam experti
deplorant, id est industriam et probatam praeceptionem.
3.
ne tamen prorsus silens in hunc locum vestra praesentia ornatissimum
processisse arguerer, malui balbutiendo offendere quam amorem in me vestrum et
in rem publicam litterariam taciturnitate praeterire facile sperans a vobis
mihi dari veniam, si considerabitis, quod homuncio in media barbarie et, ut
aiunt, ebrietate natus minus sobrie dicere queat quam vestrae dissertissimae
aures et is locus per publica mihi in oratoria et poetica ab illustrissimo
principe nostro Georgio et vobis viris clarissimis, qui omnium consiliorum
suorum conscii estis, designatus exposcit.
|