|
1.
nihil autem plane dignius et iucundius ad vos dicere constitui, quod vel me
magis deceat et vos audire conveniat, quam ut vestros animos ad virtutem et
optimarum artium studia cohortarer.
2.
quibus rebus quam facile vera gloria, immortalis fama et felicitas in hac vita
nostra angustissima comparari potest!
3.
nemo ex vobis tam segnis et ignavus inveniri debeat, qui non pulchrum, egregium
magnificumque duxerit pro his maximis rebus contendere, quae possunt beatum
facere.
4.
nec mihi inpraesentiarum de fortunae corporisve bonis aut eis, quae vilium
mancipiorum sunt, voluptatibus animique lumen extinguentibus disserendum aliquo
acumine existimavi, quod omnia illa fluxa, caduca et cum corpore suo parvo
momento temporis interitura aut mox alios dominos habitura sunt.
5.
quamobrem nemo sapiens pro eis rebus contendisse memoratur, sed si illorum
vitam recensuerimus, tantum in eis amorem pro doctrina et sapientia, qua animus
humanus veluti nectare et ambrosia pascitur, fuisse invenimus, ut pro illa
consequenda patriam, uxores dulcesque liberos relinquerent, amplissima
patrimonia dissiparent, iniurias, contumelias, infamiam apud vulgum et exilium summa
cum patientia et tranquillitate perferrent.
6.
laborum praeterea, algoris et aestus et difficillimarum peregrinationum
susceptio voluntaria apud eos memoratur, ut, quod vel angustissimis
cogitationibus et frequentibus lectionibus fatigati invenissent, hoc sensu
etiam percipere et videre voluerunt.
7.
tantum potuit incredibile pro sapientia adquirenda studium et in coelestium
rerum et naturae inquisitionem amor, pro quibus tandem rebus divinos honores
consecuti, immortale nomen habituri magna apud omnem posteritatem veneratione
et cultu philosophorum nomine veniunt nuncupandi.
|