|
1.
genus hominum Scytharum est in beluarum morem adeo efferum, incultum et
horridum, ut vastis et inaccessis solitudinibus pecorum ritu oberrent, ferarum
pellibus et earum coriis, a quibus illis nomen est, se tantum ab aeris
inclementia et illius coeli asperitate vindicantes:
2.
his tamen tanta gloriae cupidoque laudis incesserat, ut ter perdomitae Asiae
imperium possederint; nihil auri, nihil argenti, quarum rerum nos appetentissimi
sumus, abstulerunt, sed gloriosius rati, si quando virtuti suae imperii tantum
splendorem et amplitudinem adiecisse dicerentur, - magna nobis de barbaro
populo pro contendenda virtute et gloria documenta.
3.
qui dum ingenio et doctrina placatisve moribus cum ceteris mortalibus natura
renitente contendere nequivissent neve silentio vitam exegisse dicerentur,
saltem per effrenem barbariem et animorum impetum, quem pro virtute habent,
suae gloriae et immortalitati consuluisse viderentur.
4.
quod si in aliarum gentium historias, quae pace belloque gesserint, orationem
converterem, latissimus in commemorando mihi campus occurreret, nec hodiernus
is dies sufficeret, sed consulto praetereo, quae vos illustrium scriptorum
lectione opportune ad hunc locum accommodare potestis.
|