|
1.
satis ego mihi superque satis nunc duco, viri Germani et adolescentes clarissimi,
si aliquem hodie vestris animis ex dictione mea qualicunque gloriae et virtutis
stimulum adiecero inculcaveroque et, ut ita dicam, inussero, ut immortalitatem
ante omnia prae oculis habeatis.
2.
quae cum vobis tantum ex fonte philosophiae et eloquentiae studio quaerenda
est, non facile dixerim, quantis laboribus et vigiliis his duobus immorandum
insudandumve sit, id est priscorum philosophorum, poetarum et oratorum
scriptis, cum hi soli sunt, qui nobis bene beateque vivendi rationem
scripserunt et humani generis et cursum rerum omnium, parentem naturam tanquam
in exemplar et speculum vitae imitabile proposuerunt.
3.
ab illis laudare benefacta et detestari facinora discetis, ab illis consolari,
cohortari, impellere, abstinere
4.
et, quod humanae felicitatis finis est, contemplari rerum omnium principem et
ipsam naturam studebitis.
5.
quae licet omnia etiam ab aliis fieri possint, tamen nescio, quomodo et
misericordia et omnis animi suscitatio et repressio in manu oratoris et poetae
sunt.
6.
iam vero verborum illa sententiarumque ornamenta, quae tanquam stellae
orationem illustrant, instrumenta oratoris et poetae sunt propria.
7.
quae vobis ab illis mutuanda et, prout res deposcit, in usum et quotidianos
sermones vestros adaptanda sunt.
8.
quid enim, per immortales deos, prodest multa scire, pulchra et sublimia
intelligere, si de his loqui cum dignitate, elegantia et gravitate negatum est
et, quod unicum felicitatis humanae ornamentum est, si cogitationes nostras
posteritati mandare nequiverimus?
9.
ita est, per hominum fidem: nihil doctum eruditumque virum ostendit, nisi
calamus et lingua, quae duo eloquentia gubernat.
|