|
1.
induite veteres illos animos, viri Germani, quibus totiens Romanis terrori et
formidini fuistis, et ad angulos Germaniae oculos convertite limitesque eius
laceros et distractos colligite!
2.
pudeat, pudeat nationi nostrae iugum et servitutem imposuisse externisque et
barbaris regibus tributa et vectigalia pendere.
3.
o liberum et robustum populum, o nobilem et fortem gentem et plane dignam
Romano imperio, cuius inclitum maris portum et claustra Oceani nostri Sarmata
et Dacus possident!
4.
ab oriente autem valentissimae gentes serviunt, Marcomanni, Quadi, Bastarnae et
Peucini et quasi a corpore Germaniae nostrae separate vivunt.
5.
nec Iazyges Metanastas adnumero gentilicio etiam cultu et nostratia lingua
utentes.
6.
ab occasu autem Gallia superior tantum nobis amica et munifica immortali
virtute et incredibili sapientia Philippi Palatini Rheni, qui utranque incliti
amnis ripam regit faustoque semper reget imperio,
«dum rotat astra polus, ferinut dum litora venti.»
7.
a meridie autem nescio qua nos egregia servitute premi novasque per antiquam et
execrandam ad fomenta luxus avaritiam semper colonias induci, quibus mirabili
ingenio terra nostra exhauritur, dum quo ipsi egeni erogamus aliis.
8.
adeo pertinax fortuna aut fatum est in persequendo delendoque Germanos, Romani
reliquias imperii.
9.
sed vereor liberius me progressum, quam volui, dum me Germaniae meae
pertaeduit, dum manibus imperatorum nostrorum de Graecis Italisque inabigenda
servandaque pretiosa librorum supellectili considero.
10.
quas nos velut in carcere occlusas, pulvere obsitas intactasque nec satis ab
imbribus tutas adhuc tanquam hostium spolia despecta relinquimus.
|