Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Conradus Celtis
Oratio Ingelstadiana

IntraText CT - Text

  • -7-
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-7-

 

1. redeo ad vos, o generosi adolescentes, moneoque ante omnia: in mentem revocate, priusquam ad scientiam iuris accedatis, multarum vobis rerum cognitione opus esse, quod illa disciplina nihil vos super opinionem docere potest.

 

2. quod si philosophi et poetae, primi theologi (si antiquitati creditur), homines vagos et palantes lenitis per eloquentiam crudis eorum animis a pecorum lustris et specubus in urbes et socialia tecta convocavere, religionem deorumque metum et cultum multis et variis argumentis docuere et dein legibus et institutis rexere, quis vestrum dubitabit, o patres ornatissimi, ante iuris studium multum verae philosophiae prius operam dare oportere et his maxime rebus, quibus eloquentia percipitur, quam vos huic rei pernecessariam esse confitemini.

 

3. quamobrem videbuntur illi iam vobis non mediocri errore laborare multorumque malorum causas invehere, qui praeter omnem philosophiam, non fabalem illam dico, legum et sacrorum se duces constituunt non considerantes, quales priscorum saeculorum legislatores fuere, qui dum leges et arma in die occupatissimi tractarent, omnes noctes philosophiae studio absumebant.

 

4. quippe si illa tanquam seminarium quoddam humanarum divinarumque rerum cognitionem et earum dioecesim locupletissime docet, quis sine eius haustu illa se duo administrare existimet?

 

5. nec ego iam vobis pro testimonio Graecos, Solonem, Platonem, Alcibiaden, Themistoclen aut Philippum Alexandri Magni parentem adducam.

 

6. quanta ille cura Aristoteli eius aetatis summo philosopho filium commendabat quantoque gaudio gestiebat natum eo saeculo sibi filium, quo plurimum philosophi pollerent!

 

7. sciebat enim imperator armorum et moderandae reipublicae peritissimus, si suus filius philosophiae praeceptis institutisque initiatus esset, dignum fore, a quo universi orbis administraretur imperium.

 

8. neque Anarcharsiden vobis commemorabo, qui ut Scythiae suae leges inferret, prius philosophiam ab Atticis philosophis discere voluit.

 

9. taceo Romanos reges, Numam, Catones, Scipiones, Caesares et recentiores, Antonianos, Valerianos, Aurelianos, Theodosium, denique et Karolum, nobili Francorum stirpe progenitos, quorum doctrina et liberalium artium cura et studio partum et conservatum est clarissimum imperium, quod tam diu floruit, dum sibi philosophiam comitem et adstitricem habuit.

 

10. praetereo nunc Mosen, veteris religionis nostrae legislatorem, in omni philosophia sapientissimum et qui ad vulgi impellendos, coercendos obruendosque animos moderator prudentissimus; is sacras leges scripturus a mundi fabrica et maiestatis naturae suique opificis commemoratione orsus est, ut plane demonstraret, quemlibet legislatorem et eius disciplinae studiosum primo philosophiae institutis tanquam sacris quibusdam initiari debere.

 

11. sed nos tales tantique viri non movent, quandoquidem angusto nunc apud nos limite fatorum forte serie et ultimi temporis faece consenescit imperium posthabitaque omni philosophia tantum ad degenerem quaestum ingenia nostra servilia prostituimus et pro mercenaria stipe locamus.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License