|
1.
hinc cum a talibus studiis nostris ad principes ventum est, ea tantum illis
suggerimus, quae nos didicimus.
2.
atqui illa, cum magna animi amaritudine dico, semina sunt, quare principes
nostri alienis oculis videntes semper indocti maneant ludibrioque apud alios
habeantur et vero nomine barbari irrideantur, quod illi in tanta felicitate
temporum ingenuas artes et earum studiosos negligant nihilque vilius et
abiectius in eorum curiis sit, quam qui litterarum peritiam verbo aut habitu
profiteantur; tantum barbaries nostra nobis placet et intractabilis animi
morbus.
3.
apud pontifices etiam nostros et ut prisco vocabulo utar sacros flamines, ad
quos litterarum cura et patrocinium iure spectare deberet, ita contemptui et
vilitati litterae et illis dediti sunt, ut silvestres feras, auritos canes,
frementes et feroces equos et nescio quas cum Rhea Martis, Clodii et Sardanapalli
mulierarias voluptates aliaque ludicra illis praeponant.
4.
novimus quosdam obscuris ortos crepundiis, qui, dum peregrinationis gratia
studiosos viros in suas curias venisse accipiunt, illis peritiae ostentatione
loqui dedignantur, adeo usque Pythagorae silentium illis placet et in barbara
maiestate Romanae linguae parsimonia, ne degenerari viderentur, dum pecuniarum
studio tanquam rapacissimi accipitres inhiant aut assentationibus regum, quas
etiam foribus praeponere audent, veluti viles ancillae studentes.
5.
ita nos Italicus luxus corrupit et saeva in extorquendo argento pernicioso
crudelitas, ut plane sanctius et gratius fuisset nos agere rudi illa et
silvestri vita, dum inter continentiae fines vivebamus, quam tot gulae et luxus
instrumenta, quibus nihil unquam satis est, invexisse peregrinosque mores
induisse.
6.
quo fit, ut tales tunc eos in familiaritatem suam admittant, qui cognatis
studiis assententur hosque excludant, quibus doctrinae et sapientiae studium
cordi est.
7.
quos tamen Graeci et Romani imperii auctores ita excoluerunt, ut eos
imperialibus honoribus insignirent interque secretiores amicos numerabant.
8.
vita etiam defunctos sepulcris suis inferri iubebant, quod opem et
immortalitatem sibi per illos beneficio et usu litterarum, quibus solis
aeternitas fulcitur, prorogari arbitrabantur, ut non solum viventes, sed et cum
periissent, prodesse hominibus possent.
9.
vivunt igitur hodie adhuc et vivent, quoad Romanae et Graecae litterae erunt.
10.
nec ego aliam semper florentis Italiae causam reddidero, quam quod illi nos non
alia felicitate quam litterarum amore et earum studio antecedunt.
11.
quibus ipsi alias gentes tanquam armis terrent et in admirationem sui per
ingenium et industriam trahunt.
12.
apud nos autem crebrae mutationes et novarum rerum inter nos improba cupiditas,
ut poeta doctissimus de nobis ait:
«res avidi conscire novas odioque furentes
pacis et ingenio celerique cupidine fratres.»
13.
et itaque, ne equi nostri podagram et arma rubiginem contrahant, civili inter
nos dissensione tanquam Sulla et Marius aut Caesar et Pompeius tumultuamur.
14.
nequeo temperare, dum vitiis nostris et domesticis factionibus laboramus et
opulentissima regna, quorum tantum titulos tanquam in consolationem
praeferimus, negligimus, dum ligulas stringimus et ad quintum lunae coitum consultamus
consiliis nostris, ut quidam historiographus de nobis scripsit, natura bonis
vacuis et spe parva appetente, dum in centro Germaniae nostrae pertinacis
religionis opulentissimum peregrinae linguae regnum toleramus.
15.
diis tamen gratiae habendae, quod Italus se illis ducem praebuit, cuius
gymnasium priscam suam felicitatem eversam flet et ingemiscit, dum verae
philosophiae cultores non habuit magnumque reliquit ex suo casu documentum
fundamenta religionis a nullo melius quam a vero philosopho iactari et
conservari posse, nisi quis eos praeferre velit, qui summam sapientiam
ignorantiam arbitrantur quique ad vulgi ostentationes se tantum accommodant
habitu tantum doctrinae et virtutis umbraculum proferentes persimiles oscillis,
quae hortorum cultores ad absterrendum aviculas satis et novalibus praeponunt,
quibus si propius accesseris, nec motum nec sensum offendes.
|