|
1.
quare ad vos nunc redeo, Germani iuvenes: agite, ne apud vos longa pueritia
permaneat, secreta litterarum cognoscite, quae vos fugere scriptores
commemorant canuntque in pudorem nostrum:
«nullos Castalios latices et praescia fati
flumina polluto barbarus ore bibet.»
2.
pudeat illa de vobis imperii Romani possessoribus legi et usque in hodiernum
diem perdurare, nisi quis mihi multitudine gymnasiorum occurrere velit, quae
quatuor et decem apud nos inveniuntur, diceretque ob hoc sublatam esse
barbariem bonisque moribus et honestis artibus consultum viamque patefactam
esse, dum nobis gestientibus magistrorum et doctorum nominibus vulgus
blandiatur, inter quos, cum lacrimis dico, paucos invenies, qui veram rerum
cognitionem et naturae indagationem Romanique sermonis puritatem sequantur aut
teneant, cum in talibus nostris studiis, ne dicam ludiis, coerceantur, qui
poetas et Romanae linguae scriptores interpretentur, habeanturque tanquam
infames, qui naturae opus et sapientiam rectoris sui mathematica veritate
aperiant quique paulo altius quam vulgus sentiant.
3.
adeo protrita et decocta a quibusdam philosophia est, qui pulcherrimam naturae
maiestatem in incorporeos conceptus et monstruosas abstractiones et inanes
quasdam Chimaeras deformarunt, tanquam essent poetae, qui suis figuris et
idoneis fabulis ita naturas rerum transtulerunt, ut sacrarum rerum notio vulgo
occulta esset, scientes inimicam esse naturae apertam et nudam expositionem
sui, ideo eam sub honestis operimentis et sacramentali quodam velamine
enuntiari debere, quod si vulgus quaedam arcana, ut philosophi, intelligeret,
difficile eorum impetus coerceri posset.
.
neque nunc Graecorum et Latinorum poetarum fabulas physice interpretabor, qui
divinarum omnium inventionum fontes sub poetica nube figmenti verum sapientibus
aperuerunt.
4.
sed tales nos mendaciis accusamus et tanquam praestigiatores et viles homines
execramus.
5.
adeo usque vilitas nostra nobis placet et foeda barbaries infestis, credo,
numinibus, ne cum imperio Romano Italicarum litterarum splendorem etiam
induamus et in hoc pulcherrimo scribendi genere cum illis, quos tamen miramur,
certemus.
6.
quamvis inveniantur etiam apud nos, qui meo laborant vitio, poetae et oratoris
sibi nomen usurpantes, praeter omnem philosophiae et eloquentiae praeceptionem
ad futilem quandam dicacitatem et ad lactandos nescio quibus phantasiis
adolescentium animos omnem ingenii nervum intendentes, lenitatis artifices
verbis humidis, quicquid in buccam venerit, impudenter evomentes, spurcidis et
pudibilibus quibusdam fabulis castas aures inebriantes, quasi vitia nobis
praeceptionibus aperienda forent, quae tamen nullo cogente uberius semper,
velut inutiles herbae, proveniunt.
7.
quod si ad talem eruditionem nostram quis accuratius intueatur, arenam sine calce
et vocem sine sanguine offendet, dum alios reprendere vocabulariter, velut
elementales pueri, parati sumus, proprium autem foetorem non sentimus; beneque
consultum a diis immortalibus nobis arbitror, quod plebeiam nobis et vulgarem
quandam doctrinam concesserunt.
8.
alias nostra blacteratione et verborum colluvie ne mutire quidem alios et
doctiores nobis permitteremus.
9.
tales quosdam audire delectat; non qui alimoniam verae doctrinae animis
praestent, dum hos odio persequimur, qui institutis nostrae exoletae doctrinae
obstrepant oblatrantque nova quaedam ex vera institutione Romana proferentes,
dum annosos grammatellos ad fundamenta linguae Graecae compellunt ad vagiendum
iterum in cunis cum infantulis artis grammaticae.
10.
ac si non in promptu esset Cato, vir gravissimus et perinde in omni eruditione
et doctrina doctissimus, qui, ut recte Latine dicere posset, octogenarius iam
graecitare coepit, nos utramque linguam et pueri et senes negligimus magisque
divinae virtuti et miraculo in desidiae et inertiae nostrae defensionem in divo
Hieronymo et Augustino ascribimus tot linguas novisse atque libros scripsisse,
quos toto aevo nostro non attingimus, quam quod illa longis vigiliis, summis
laboribus et peregrinationibus didicissent.
11.
quibus rebus doctrina, sanctitas et aeternitas nominis apud omnem posteritatem
propagatur, non somno et ingluvie, abligurritione, alea et Venere, quibus nos
stultitia nostra aestuamus et illis toto aevo nostro, tanquam ad hoc solum nati
essemus, popinamur.
12.
at qui in doctrina cultiores videri cupimus, puerilibus terminorum et
quiditatum contentionibus immoramur, ad quas ad mortem usque, tanquam ad
Sireneos scopulos, consenescimus nec alios aliud scire volumus, quam quod
sordibus nostris imbuantur.
13.
inde cum religionis nostrae pulcherrimae duces et principes sufficimur,
avaritiae studio tantum inhiamus et inexplebili quadam siti totis viribus
ardemus, dum pecunias, sicut mortuorum cadavera, humo nobiscum recondimus.
14.
haec nos philosophia nostra vulgaris docuit et inanium verborum vilissima
seges, qua castigatissimos et disertissimos religionis nostrae scriptores
negligimus nihil magnificum, altum et egregium attingere potentes, dum tenuiora
tantum sequimur, quasi non apud Platonem et Pythagoram aliosque praecipuos
philosophos religionis nostrae quaedam fundamenta inveniantur, quibus
pulcherrima luminis naturae et gratiae societas percipiatur. sed de hoc alias.
|