|
1.
quamobrem convertite vos, Germani, convertite vos ad mitiora studia, quae sola
vos philosophia et eloquentia docere potest.
2.
cogitate non sine causa factum esse, quod Graeci Romanique imperii auctores
tanta opera et vigilantia illis rebus studuerint et earum rerum praeceptores
summis honoribus ornaverint, nisi intellexissent linguae viribus sapientiaeque
partibus hominum coetus, urbes, religiones, deorum cultum et sanctissimos mores
amplissimaque imperia conservari et gubernari posse.
3.
quam rem divinus ille vates, decus et deliciae Romani eloquii, ita egregie
expressit, dum cecinit:
«ac veluti magno in populo cum saepe coorta est
seditio saevitque animis ignobile vulgus,
iamque faces et saxa volant, furor arma ministrat;
tum pietate gravem ac meritis si forte virum quem
conspexere, silent arrectisque auribus adstant;
ille regit dictis animos et pectora mulcet.»
4.
magna profecto res illa et prope divina in administranda illorum republica,
quod sapientiam eloquentiae coniungere studuerint proque his percipiendis
publica spectacula instituerint, in quibus sublimi persuasione remotisque
inventionibus spectantium animos ad virtutem, pietatem, modestiam, fortitudinem
et omnium rerum tolerantiam hortabantur quisque pubescentem indolem a vitiis
deterrebant et ad gloriam inflammabant, ut quid patriae, amicis, hospitibus et
caris parentibus deberent, vivis quasi simulacris acciperent.
5.
quocirca non inhonesta illa poetarum allegoria, enim qua Orpheus beluas,
Amphion saxa, ille quidem demulsisse, alter commovisse et, quocunque vellet,
duxisse, effectum est, ut quaevis eloquentiae quodve poetae munus esset,
metaphora ostenderent, dum truces et immanes intractabilesque animos ad
mansuetudinem, animum rectum, patriam animare possunt.
6.
quae cum ita sint, non inconsulto olim Graeciae et nunc Italiae civitates ab
ipso primordio pueros suos carminibus poetarum erudinunt.
7.
in quibus cum musicos cantus et suavissimas harmoniae modulationes, quarum illa
aetas appetentissima est, percipiunt, teneris animis ad inertiam et ignaviam
proclivibus stimulum ad industriam addunt, ut hilari studio et alacri animo ad
doctrinam excitentur et studio immorentur.
8.
quo futurum est, ut verborum illa sententiarumque gravitas teneris imbibita
mentibus in provectiorem aetatem et ad mortem usque perduret semperque per
totam vitam repullulet.
9.
quam institutionem Aristoteles astipulatur, cum adolescentes in musicis
carminibus erudiri praecipit, quod illa, id est harmonia, ingenia puerorum
excitat et ad orationis condendique carminis acumen impellat.
10.
ad remissiones denique animi consolandas erigendasque mentes disciplina illa
accomodatissima est in sacris hymnis deorum eorumque laudes personans et in
divinas cogitationes rapiens.
11.
quamobrem a Pythagora et Platone, summis philosophis, poetica prima philosophia
et theologia nominata est, quae ad demonstrationes suas cantibus utitur
modulatoque sermone pergit.
12.
alia autem, id est oratoria, humili, soluto liberoque verbo pervagatur.
13.
illa numeris astrictior pauloque verborum licentia uberior, multis tamen
ornandi generibus similis ac pene par.
14.
neutra nobis negligenda, sed a primordio, viri Germani, in carminibus instituendi
et, ut ita dicam, inescandi puerorum sunt animi.
15.
quibus cum insit rerum sublimis admiratio, verborum pulchritudo et expolitio,
ex illis facile adolescentium coalescunt animi; aetate vero robustiore, cum iam
ex illis principiis induratus fuerit iuvenilis animus, et vegetata cogitatione
instructiores et paratiores in gravissimorum philosophorum et oratorum
lectionem sese perducere possunt.
16.
ex quibus tandem in proprias inventiones inque poeticae disciplinae
sublimitatem et eius figuras consurgere possunt laudes illustrium scriptorum in
condendis historiis et poematibus consecuturi, immortalitatem dein sibi et
patriae gloriam et laudem comparaturi.
dixi.
|