| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Conradus Celtis Oratio Ingelstadiana IntraText CT - Text |
|
|
|
-1-
1. non magno duxissem, patres ornatissimi et adolescentes egregii, me hominem Germanum et gentilem vestrum posse Latine ad vos dicere, si prisca illa Germaniae nostrae ingenia florerent aetasque illa redisset, qua legati nostri Graeco sermone quam Latino dicere maluisse memorantur.
2. verum cum iniquitate saeculorum et conversione temporum nedum apud nos, sed et apud genitricem et antiquam litterarum parentem Italiam omnis aliquando splendor litterarum extinctus interiit explosaeque et profligatae per barbaros motus omnes ingenuae disciplinae, non facile me confido pro ingenii mei tarditate et virium tenuitate satis Latine posse ad vos dicere, quandoquidem et mihi non defuisse intelligo, quod plerique ex vobis in se iam experti deplorant, id est industriam et probatam praeceptionem.
3. ne tamen prorsus silens in hunc locum vestra praesentia ornatissimum processisse arguerer, malui balbutiendo offendere quam amorem in me vestrum et in rem publicam litterariam taciturnitate praeterire facile sperans a vobis mihi dari veniam, si considerabitis, quod homuncio in media barbarie et, ut aiunt, ebrietate natus minus sobrie dicere queat quam vestrae dissertissimae aures et is locus per publica mihi in oratoria et poetica ab illustrissimo principe nostro Georgio et vobis viris clarissimis, qui omnium consiliorum suorum conscii estis, designatus exposcit.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |